Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
tunc temporis latentem Conf. etiam Pontanus. [1] Pet Pinctor
[2] antiquis, nominatim Rasi & Avicennæ, sub tertia
quadam variolarum specie descriptum hunc morbum contendit,
Aluhumata dictum. Saliceti denique, non quidem inter
claros Chirurgiæ autores, hic tamen non dissimulandi locus
memorabilis est, (Anno enim 1270 scripsit) præcipue ubi
Chirurgiæ suæ cap 48. Pustulas nominat albas, & scissuras &
corruptiones, quæ sunt in virga & circa præputium propter coitum cum
meretrice, & alia de causa. Item Gordonius, qui in
Mompeliensi Schola Medicinam docuit, & A. 1 05. Lilium dictum
Artis Medicæ edidit, præcipue cap 5. de passionibus virgæ
quædam habet huc spectantia. Qui quidem ambo Scriptores,
cum tempora Neapolitani belli præcesserint, satis
confirmant, Antiquitati etiam, non plane ignota & inexperta
hæcce mala fuisse, nec totam novitatis inventique gloriam
nostris temporibus esse adscribendam; licet hæcce à
majoribus tradita excoluisse posteros sedulo, concedendum sit.
Ab altera parte pro novitate hujus morbi non minus
acriter plurimi pugnant. In eo tamen omnes conveniunt,
quod circa tempora obsidionis Neapolitanæ, per Carolum VIII.
Galliæ Regem contra Alphonsum Regem Neapolitanum,
A. 1493. institutæ, Luis Venereæ exordia quærenda sint;
maximam partem rejicientes culpam nominatim in nautas
sociosque Columbi, qui in Insulis S. Dominici vel Calecuth
Indicis mulieribus mixti, & postea in patriam regressi, hæcce
mala e novo orbe secum transtulerint: primum quidem
Barcelonam Cataloniæ urbem, ubi adscendisse eos, ut Regi
rationem itineris redderent, ipsamque tum urbem hoc
inusitato morbo infecisse Rod. Diacius Insulanus, homo Hispanus
[3] & ipse aperte demonstrat; nonnullis hoc quoque
addentibus, attulisse nautas viros aliquot Indos Indasque fæminas,
ne omnis sic in Christianos homines culpa redundaret.
cumque bellum inter Hispanos & Gallos paulo post exarsisset,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>