Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ejusmodi menstruo humore collocat, quem tamen non moveri
voluit, nisi ab influentia cœlesti & conjunctionibus
Planetarum. Quam conjunctionem factam narrat A. 1483. in
domo ægritudinis seu Libra. In genitalibus vero maxime
conspectum fuisse, putat, morbum, quod Ecclipsis Lunaris eo ipso
anno facta sit, sole in signo Scorpionis, hisce partibus
præsidentis, existente. Paulo vero aliter hoc ex mente
Astrologorum Guarguantus refert; [1] sed locum citasse sufficiet.
Et præterea Zacutus, [2] Phrisius, [3] & Almenar [4] videri
possunt. Hinc autem, credo, Fracastorium, Poëtam simul &
Medicum nobilem, occasionem cepisse in Siphylide suo ad
Bembum Cardinalem conscripto, fabulandi, Siphylum
Alcithoi Regis pastorem, cum oves suas sub ipso æstivo solstitio
pasceret, nec ullibi levamen ardoris percipere posset,
gregis sui misertum, indigna quædam contra solem evomuisse
verba, & victimas Alcithoo fecisse tanquam Deo. Quod Sol
conspiciens, radios suos contra mortales contorserit, &
morbum Gallicum in terras miserit, qui primo ipsum Siphylum
corripuisset. Unde sic canit: [5]
Protinus illuvies terris ignota profanis
Exoritur, primus Regi, qui sanguine fuso
Instituit divina, sacrasque in montibus aras
Siphylus ostendit turpes per corpus achores,
Insomnes primus noctes, convulsaque membra
Sensit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>