Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Nec deflectit ab hoc Censore Helmontius: [1] dilucide intelligo
ac optice cerno, reliquias esse paganismi, quicunque ausus est
stellarum officia & destinationes extendere supra textum sacrorum, qui
dicit, quod astra sint nobis in signa duntaxat, tempora, dies &
annos. Astrologis tamen facile adsentirer, si nata semel febris
obortaque apoplexia cessassent, cessante illa constellatione.
Demonstrare quoque si possent, quonam interim hospitio febris habitaret,
distracta semel stellarum febrilium locatione.
Nonmirum itaque in tot opinionum discriminibus
diversas etiam adpellationes pestem hanc induisse: nam aliis
Parthenopeus morbus, aliis Pudendagra dicitur, aliis Lichen, &
Milium, & Mentagra. Januenses olim, teste Guarguanto,
[2] Tabellarum morbum, Hetrusci Bullarum; Alii Patursam
seu Variolas, la grosse Verole; Indi, teste Sydenhammo,
The Yays vocitarunt. Nonnullis Saturninus, aliis S. Mævi
morbus dictus; denique non aliter, ac de Homeri olim
patria disceptantibus inter se gentibus, & Indica Serpigo, &
Scabies Hispanica, & Gallica Lues, & Neapolitanus morbus
adpellatus fuit. Quanquam, si in re tristi joco aliquis locus
sit, cum jam effluxerint ducenti amplius anni, ex quo sævire
hæc lues in Europæ viscera, & manifeste grassari cœpit, non
video, quin tanti temporis præscriptio tandem cuique
genti, etiam nostræ, possessionem hujus rei legitimam adferere
potuerit: non obstante illa Nautarum omnia lustrantium,
acquisitionis primæ qualicunque gloria; id certe
observatum â circumspectioribus est, celebratam illam olim
Christiani orbis fœcunditatem exaruisse non parum, ex quo suas
in eo radices agere cœpit, vere hoc nomine, non autem
in opprobrium florentissimæ Gentis, Gallicus dicendus morbus,
som gällar alla them han öfwerkommer. Confer. Verel. Lex.
Scand. in voce Gälla & Clariss. Atl. Autor T. 1. Atlant. cap. 27. §. 4.
Cum autem in tanta causarum incertitudine statuendum
mihi aliquid sit, saltem in Dn. Opponentium gratiam, qui
harum thesium examen suscipere non gravabuntur, in ista
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>