Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
tunc circa papillas & mammas pustulæ, excoriationes,
inflammationes, ulcera depascentia & callosa sese produnt. Si
ex vestimentis & concubatione, in cute pustulæ atque
efflorescentiæ varii generis excitantur. Gonorrhæa & bubones,
quidquid sese excuset Reus, contractum in prostibulis
malum testantur. Ad quod, non frequentem modo, sed &
unicum sæpe & leviorem actum suffecisse animadversum
Practicis est. Præter autem congressum, modi, quibus se
contagium venereum propagat, varii sunt; omnes tamen,
rarius contingentes: cognoscendi interim sunt, ne cuidam
forsan innocenti aliquid hic per oscitantiam mali affricetur.
Notatum itaque fuit, morbum hunc transfundi per
linteamina ab ægrotantis sudore sordida sæpius palpata, item per
vestimenta & caligas, per pocula communia & cibos ab
ægroto contrectatos, item usum communem aliorum
utensilium, cultrorum, cochlearium, & pectinis: culpatum
quoque reperio usum ejusdem latrinæ; præterquam quod
propagata hæc lues legatur per impositionem cucurbitularum
insectarum sine dubio, tum per scarificationem in publico
balneo iisdem instrumentis Chirurgicis, nec rite abstersis factam,
ut nihil dicam de sordidis ejusmodi balneis, qualia Cl.
Medicus Italus Baccius Tr. d. Thermis lib. 1. exagitat. Unde & olim
mos fuit Romanis adferre secum ad balnea publica,
magnifica licet, & spongias proprias & strigiles, observantibus hoc
ipsum etiamnum Turcis. vid. Busbequ. Epist. Refert
Ettmüllerus exemplum ancillæ pudicæ, cuidam venereo ad
sopiendos artuum dolores balneo formicarum subinde utenti,
inservientis, & hinc sudores abstergentis, quæ horum contactu
& halituum inspiratione infecta fuit. Prostant hæc omnia
prolixius apud præfatos Autores, & præterea Fernelius, [1]
Hildanus, [2] Botallus, [3] aliique in hoc negotio consuli
possunt. Si quid autem aliud, id certe non raro contingit,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>