- Project Runeberg -  Dissertatio Medica De Foeda Lue dicta Venerea /
21

(1705) Author: Johan Lindestolpe With: Lars Roberg - Tema: Medicine
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

exhalationis instar venenatæ, ad interna subito penetrante
viscera, intra paucos etiam menses totos fere in putrilaginem
resolui. Quanquam autem mitius interdum cum suis agat hæcce
lues, non tamen desinit propterea esse contagiosa: nam inter
hæreditarios morbos, si quis ullus, merito numerari debet,
severa Nemesi in tertia, & quarta etiam generatione
crudeliter puniente parentum & avorum stultitiam; sive quod
dicamus, veneream hanc virulentiam subjugari â parentum
sanguine, viscerumque eorum firmitudine eludi, in molli
autem infantili corpore & illa ductilitate fibrarum grassari
facilius: sive quod imaginemur nobis, fermenti hujus
exilem licet particulam, adspersam illi futuri fœtus rudimento
incredibiliter exili & latenti in ovo fæmineo, impingatur
tandem exilibus visceribus, sufficiatque sanguineæ massæ
inficiendæ. Certe Riverius, [1] puellum nuper in lucem
editum lue contaminatum refert: & Horstio [2] pusio sex
mensium pustulosus, qui parentibus morbum debebat, conspectus
est: præterea D. JOH. van HOORN, [3] Cl. Holmiensium
Practicus, infantes recens natos, pustulis & oris aphtis vexatos,
observavit, latente vel dissimulato sub communi illo nec
insolito nostris infantili morbo Torsken dicto, venereo veneno.
Sicuti & in aliis ægris non raro hic morbus sub larva vel
pertinacioris scorbuti, vel arthritidis, vel etiam aliquando Spinæ
Ventosæ, vel febris lentæ, vel scabiei occultatus incedere solet.
Gaudeant itaque bene nati: nam fortes creantur fortibus & bonis; &

Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu.

quod fæmineum præcipue sexum spectat: matris enim
indolem præsertim in sobolem transmitti, certissimum est.

In omni autem, quo contrahitur Venerea Lues, modo
id observatum, ut illa pars, quam miasma venereum
immediate tangit, præcipue etiam adficiatur. e.
g. ubi nutrix, alioquin sana, ex impuri infantis lactatione morbum colligit,

[1] Obs. â Form. comm. 26.
[2] d. l. obs. 11.
[3] S. Jordg. l. 5. c. 5. p. 287.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 19:38:25 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/defoedalue/0029.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free