Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
leviore neglectoque inguinali morbo, ad ipsam ossium transeat
cariem, occultatis illis, quæ percurrere alias diximus, &
quasi præludere venturo malo, indiciis. Hodie tamen
mitiorem esse Veneream Luem testatur Palmarius, [1] Ghinus,
Phrisius & Sydenham, aliique longo ordine. Tam horrendus
enim hic primo invasit morbus, ut leprosi plurimi habitare
cum lue amatoria infectis nollent, & non pauci hac
contagiosa cachexia prehensi, præ cruciatibus manus sibi
violentas inferrent. Sed postea deferbuit paulatim Venerea hæc
Lues: sive quod plantarum instar translatarum in aliud solum,
de antiquo genio plurima perdiderit, mitiore nostro &
blandiore vel cœlo vel cibo; vel quod Medicorum opera
tandem inventum sit morbo remedium, atque adeo si non
plane domita vis mali, sævitia tamen humoris plurimum
mitigata sit.
Jam autem imaginari nobis liceat, id quod sæpe etiam
accidere necessum est, ut, quando cum tali muliere
congreditur sanitatis etiam integerrimæ vir, certe vel exterius
saltem adhærens putrilago facile quoddam tuberculum ad
minimum excitet, quod translucidum interdum Crystallinæ nomen
meruit, & serpente veneno, cito transiet in cancrosum
ulcusculum. Neque enim omnibus ille nitor solitus est, qui
Vati Pelignio lib. 3. Am. El. 6 describitur, cum, nescio de qua
refert, Corinna frustatos amplexus
Sumta dissimularit aqua.
Quam tamen hic adhibendam sollertiam homines licet << prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>