Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
309
Posteaquam sic visum fuit Deo ter optimo maximo, ut nuper
elapso decimo septimo Februarii mensis die, lento confectus morbo,
etatis anno septuagesimo septimo, adeoque non immatura quidem,
lugenda tamen omnibus morte, subtraheretur humanis rebus, Regize
Majestatis summee fidei vir, dominus ac venerabilis in Christo pater
Ericus Benzelius — — — —; nihil quidem a nobis desiderari patie-
mur ex iis omnibus, que in hujus illustris viri funere condendo, vel
recepti mores probateque ceremonige efflagitant, vel in tenues ejus,
quem vivum coluimus, exuvias, beatosque jam manes conferre pia
officia possunt, et tener noster amor, ardensque luctus et gravissimi
recrudescentisque hodie vulneris dolorificus sensus. Inter illa tamen
omnia precipuum merito habendum est, nobisque convenientissimum
simul et fructuosum, ut hujus obsentis jam vera imago observetur
nobis, non tam quze gratiosum illum venerabilemque simul vultum,
in raro quodam lapide vel pretioso metallo spirantem artificiose ex-
primat, consecrandum alicui forsan templo vel basilicee, vel palatio;
sed que vitam ejus integre landabiliterque transactam referat, narra-
tione simplici planaque, (nam adscititios, arteque sparsos colores alii
sibi, qui iis indigent, habeant) adeoque; que hujus ingentis animae
quandam veluti umbram nostre memorie tradat, representetque
cum eum in finem, ut qui ordinis sui, dum vixit, preecipuum orna-
mentum fuit, posteris etiam exemplum sit; tum ut, et nos favorem
Numinis, quod hisce reipublicee et ecclesie turbulentis temporibus
bonum hunc genium concesserit, gratia devotaque mente agnoscamus.
Equidem decora hujus viri dicendis laudibus ingenia jam obtigere,
postquam has in se partes suscepere oratores inter nostros tum
gravitate dicendi ac copia, tum suade dulcedine ac facundia sacer-
dotali celeberimi, maxime reverendus D:r Laurentius Molinus — —
u
domino ac venerabili in Christo patri Erico Benzelio, 8. 8. Theologize
Doctori incomparabili, eccl. suecice archiepiscopo eminentissimo, et Ups.
academixe procancellario magnificentissimo, reverenter admodum eaque,
qua par est, observantia perillustrem ac generosissimum hujus provincige
presidem aliosque patronos magnos et hospites, item perillustres comites
et barones, patres civesque academicos et urbicos in universum omnes
invitat in bac academia h. t. Rector Laurentius Roberg.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>