Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Орлик у Швеції, написав Альфред Єнсен - Листи - II - III
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
і
28 Альфред бнсеіі
compellant me adiguntq. ad supplicandum et humillime petendum
S-am V-am R-am M-ttem quorsum debeant pro evitando periculo vitae
divertere, et ubi securitatem suam quaerere. Non abnuet S-a V-a R-a
M-tas humillimis petitis, providebitq. clementissime omnem securitatem
semel pro semper Protectioni Suae deditis, Ego vero quo me vertam
cum exercitu in tali tempestate, speciale expecto et expeto mandatum,
praesertim cum D-nus Koszowy cum selectiori equestri milite, et
omnibus officialibus abiverit, in viam sibi demandatam, me autem
pe-destres stipant, cum residuitate equestrium. Tormenta etiam mihi sunt
duo, cum aliquot fistulis ignivomis. His humillime relatis maneo
aevi-terne
n • r t ■ oc/ni »* •• S-ae V-ae R-ae M-tti
D. in Castns 25/24 Mail ,. . , ....
1711 а о ndelis et humillimus servus
Philippus Orlik Dux Exerc. Zapor.
Ш.
Supplex Memoriale ad S-am R-am M-tem.
Quoniam apparet Portam Othomanicam intentam esse (utinam
non fucafa mente) ad reassumenda arma contra Moscos, igitur
veren-dum est nobis, ne in tanto rerum turbine, ex Scylla Moscoviticae
sub-iectionis, incidamus in periculosiorem et perniciosiorem Turcicae
subiugationis Charybdim, ad quam evitandam, ut S-a R-a M-tas
Dominus et Protector noster Clementissimus, succurrat naufraganti inter
tantas Scyllas et Charybdes Genti nostrae, deducatq. quibus placuerit
modis et medijs fluctuantem in hac tempestate Patriam nostram, ad
Promontorium bonae spei, supplicat humillime Dux Exercitus
Zaporo-viensis.
Media autem et modi, quos Dux pro praesenti negotio sentit
esse valituros, submittuntur altissimo S-ae R-ae M-tis iudicio
praepon-derandi, praesertim illi:
Ut S-a R-a M-tas authoritate sua Regia persuadeat, conveniat
atq. convincat Portam Othomanicam ad dissimilandum, difierrendumq.
ambiendam sibi subiectionem Vcrainae, usq. quo finitum fuerit bellum,
ad quam convictionem supervenire possunt rationes istae:
1) In tam arduo negotio, ubi agitur de publica unirersae
Ucra-inae integritate, neq. Dux privata sua activitate, neq. Exercitus
Za-poviensis iste, qui Eius sequitur signa, possunt decidere et declarare
subiectionem suam, amplectiq. Portae Othomanicae Protectionem sine
consensu omnium tam spiritualium quam saecularium Universae
Ucra-inae ordinum ac statuum, et qaamvis deciderent, declararentq., tarnen
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>