- Project Runeberg -  Les emigrants Ukraïniens en Suède /
24

(1910) [MARC] Author: Alfred Jensen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Орлик у Швеції, написав Альфред Єнсен - Листи - III

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

і

30 Альфред бнсеіі

et nunc incumbit prius esse curandum, et post conclusum bellum da
protectione consulendum et constituendum. Hoc vero assecurari debet
Populus Ucrainensis universalibus tempestive, ut capiat consilia
coniun-gendi nobiscum. Quibus modis et medijs, machinationibus
deceptio-nibusq. Moscoviticis occurri, et gens universa Ucrainensis ad fortia
contra Moscos agenda allici nobisq. couniri possit.

3) Ad tractandum de proteclione Ucrainae tria requiruntur :
1-mo ut dux sedem suam Ducalem in pacifico eiusdem Ucrainae statu
firmet possideatq. 2-o ut utrumq. statum spiritualem et saecularem,
ad ineundum hac in re publicum consilium convocet, constituatq.
unanimo consensu, cuiusnam Proteclionem sequi et amplecti et in
quibus conditionibus pactisq. conveniendis stabilire eam voluerit. 3-tio
ut de publico utriusq. stalûs spiritualis et saecularis laudo, Legatos
cum plenaria potestate et Instructione tractandi, suscipiendiq.
protec-tionem expediat. Atqui haec omnia ad praesens, sic stantibus inter
strepitus armorum rebus subsequi non possunt, ergo negotium de
sus-cipienda Protectione tractandum differri omnino debet, ad
conclusio-nem belli et ad paciflcum Ucrainae statum.

4) Quoniam Res publica Polona praetendit sibi haereditario iure
possessionem Ucrainae continuoq. appetitu et desiderio fertur, in
recu-peranda avulsa, id circo si nunc intellexerit, resciveritq. Portam
Otho-manicam praevio appetitu ferri in subijciendam sibi protegendamq.
Ucrainam, tune hoc ipso poterit commoveri ad tergiversandum, imo
recedendum à nostris partibus, coniugendumq. cum Moscis, praesertim
cùm ipsi in hac tempestate extremoq. suo periculo polliceri poterint
reslituenda possidendaq. avulsa. Igitur ut et Reipublicae Polonae
generosum addatur calcar ad arripienda contra Moscos socia
nobiscum arma, desiderio recuperandorum, vindicandorumq. de illegitima
possessione avulsorum aestuanti, et Portae spes voli remaneat, et
Ucrainae melius prorideatur, stimulusq. ei admoveatur ad reiciendum
iugum Moscovilicum relinquatur illi inter arma libertas suscipiendae
Protectionis, post finitum bellum.

Cuncta quae hoc scriptum comprehendit, conformiter ad Diploma
Regium Duci et Universae noslrae Genti datum concepta sunt, quo
assecurati firmilerq. suffragio Protectionis S-ae R-ae M-tis nixi, non
desperamus, quin S a R-a M-tas voluerit integritati Gentis protectae,
et protegendae clementissime providere, et pericula praevidenda et iam
praevisa abslrahere.

Philippus Orlik Dux
Exercitus Zaporoviensis.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Nov 24 21:02:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/emigukra/0030.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free