Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Орлик у Швеції, написав Альфред Єнсен - Листи - XXXI
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
78
Альфред 6ясей
nerim, Régis Augusti internuntius, ad me venit, atq. sui Regis
volun-tatem ac desiderium esse Vobiscum pacem inire notificavit. Ergo
ne-cessarium duxi, à Ghocimo primum Thesavrarium meum, Sefer Sah
Agam, ad Regem Augustum ablegare, cui commisi, ut ab ipso Rege
de sua firma intentione, circa pacem Vobiscum ineundam, prout Eius
internuntius mihi notum fecerat, et de totali sua resolutione, scitu
ne-cessaria, et de Cosacis, qui ad Praefulgidam Portam confugerant, ut
possint habitare Ucrainam et de caeteris Polonis, qui sub protectione
Portae essent, optime se informaret. Praedictus Ablegatus noster,
adi-vit Regem Augustum, et de omnibus istis punctis contulit, ille autem
promisit se omnes Polonos, qui hic degunt, accepturum, et ut antea,
eorum officia, collaturum esse. De negotio vero pacis cum Serenitate
Vestra sie respondit: Rex Sueciae Frater meus est, et à longo
tempore desideravi pacem cum illo inire, imo aliquoties obtuli, nonulliq.
Reges sese interposuerunt, verum non fuit possibile; in summa
desi-derio flagro cum Illo pacificari, ac videre Eum et alloqui : In
Germa-niae terra locus extat, Brunswick vocatus, cuius incolae, nunquàm
ha-bent hostilitatem erga alios, sed duorum hostium differentias soient
componere, et tractatus, qui ibi locorum fiunt, validiores sunt, ibiq.
mei Plenipotentiarij idonei existunt, in praesenti, Frater meus Rex
Sueciae, illuc mittat unum ex suis fidelibus Plenipotentiarijs, et
con-cludatur pax, ita dicendo ostendit se valde inclinare ad pacem. De
lia-bitatione autem Cosacorum respondit : postquàra cum Fratre meo Rege
Sueciae pacem inivero, locum etiàm pro habitatione dabo, nisi pacem
cum Rege Fratre meo fecero, non possum ipsis locum concedere
etc. etc.
Ad literas istas, quäle Serenissimus Rex pie defunetus, in
negotio nostro de Ucraina responsum Hano dedit, ex hoc extraclum his
annecto.
Extractum ex literis Serenissimi piedefuneti Rcgis
responsorijs, ad Kaplan Giereium Hanum Demothicà
7 die Januarij 1714 anno scriptis.
Quod vero ad Cosacos attinet, illorum commodis si res ad
Trac-latum pacis pervenerit, omni meliore modo, promovendis, eô minus
deerimus, quod hueusq. fidiliter Nostras partes secuti sunt etc. etc.
Misit hoc Regium responsum Hanus ad Portam, quae ex illo cum
intellexerit, serenissimum pie defunetum Regem negotium nostrum de
Ucraina anteriori in se suseipere, ac promittere se in tractatu pacis
cum Rege Poloniae ineundo, illud promoturum, utilitatibusq. nostris
omni meliori modo prospecturum fore, neglexit, desijtq. rebus nostris
opem ferre, operamq. impendere, et statim admisso Plenipotentiario
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>