- Project Runeberg -  Les emigrants Ukraïniens en Suède /
73

(1910) [MARC] Author: Alfred Jensen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Орлик у Швеції, написав Альфред Єнсен - Листи - XXXI

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Орлик у Швеції 79

11

Polonico, ad osculum fimbriae Imperatoris, publicâq. ipsi audientiâ
concessâ, confirmavit pacta Carlovicensia, quorum vigore obtinuerunt
Poloni Ucrainam anteriorem, quam ut S a R-a M-tas Poloniae stando
promissis suis Regijs in literis Hani expressis, concedere mihi cum
exercitu Zaporoviensi sub Protectione sua in obsequio Reipublicae ad
inhabitandum velit, dignetur S-a V-a R-a M-tas clementissime hoc in
tractatu pacis promovendum Plenipotentiarijs suis recommendare,
in-natâq. suâ clementiâ rebus meis prospicere, humillime supplico.

Hoc vero negotium, cum Serenissimo Rege Poloniae et
Republi-ca de Ucraina anteriori tractandum, ad effectumq. deducendum
ne-cessarium esse pro bono publico, aequumq. ac iustum ex his, quae
sequuntur rationibus existimo.

1. Quod si Respublica résolvent se, pro recuperandis avulsis suis,
removendisq. a Regno Poloniae, et Magno Ducatu Lithvaniae,
immi-nentibus à vicinâ Moscoviticâ potentiâ periculis, bellum contra Moscos
assumere, tune nihil poterit esse utilius, et magis necessarium, ad
promovendum hoc bellum, excitandamq. in Citeriori Ucrainam
revolu-tionem, quam concessus et cessus mihi Duci, cum exercitu Zaporoviensi
in Ucraina anteriori incolatus, ut Cosaci Citerioris Ucrainae, sub
po-testate Moscoviticâ gementes, habeant suum asylum, quo réfugiant, et
securius arma sua contra Moscos arripiant. Si vero militiam Cosacicam
ab Ucraina sua Poloni excluserint, contra antiqua iura, pacta et
con-suetudinem, tune non solum nunc, sed et in successum, nunquam
pervenerint ad possessionem citerioris Ucrainae, quoniam eam
inhabitantes Cosaci metuendo eandem militiae suae exclusionem et
abolitio-nem, nunquam confugiant ad partes, tutelam, et subiectionem
Reipublicae, sed fortiter et strenue adversus Polonos pugnabunt, nolentes
esse eorum mancipia, tanquam ista gens, quae iura et libertates suas,
pretio sanguinis, solet aestimare.

2. Quod si Cosaci Zaporovienses, a Beatissimo Rege ad tempus
tutelae, Hani commissi, ас recommendati, remanserint sub protectione
et potestate Eius, rebus suis de antiqua lege in Ucraina anteriori non
potiti, et haereditariâ suâ terrâ privati, quam ab antiquo usq. ad
annum 1712, non interruptim sub varijs fortunae ictibus colebant et
inhabitabant, proprijsq. viribus, vicinorum hostium impetus,
sustine-bant, tune Respublica, nunquam poterit esse certa et secura suae ibi
possessionis ; si quidem Porta et Hanus, ingruente quandocunque bello
cum Polonis, habebunt Zaporovienses, tanquam escam hämo
imposi-tam ad alliciendum et attrahendum in partes suas utramq. Ucrainam,
imo illicium Turcis et Tartaris poterit, illa esse, inchoandi belli pro
redigenda illa regione suae possessioni, ad introducendum locandumq.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Nov 24 21:02:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/emigukra/0079.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free