Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - V. FÖRSAMLINGSHISTORIKER.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
turbæ variæ et confusiones ortæ, qvas cum monita amica tollere
non possent, ultio Numinis per vires hostium abrogavit.
Campanæ qvinqve exustis fulcris decidebant, sed sine fractione
integræ.
De rebus notabilibus.
Res quæ notabiliores ante evulgatam ordinantiam
Ecclesiasticam contigerant, incuria sepultae sunt Presbyterorum;
Præp. vero Laur. Stachæus Volumen hoc primus
compingendum curavit, in qvo successor ejus haec latio sermone notabat.
A:o 1695 in Augusto frigoris lues nocturna fruges
corrupit, hinc fames fere inaudita tribus annis, mortalis innumeros
misere extinxit; res enim quas stomachus alias abominatur,
famelici devorabant. Signa autem quæ hane calamitatem
prænunciaverant visa sunt: vermes digitum longi nonnullis in
locis abietum ramos denudarunt, aqvæ fluminum Kymmene ac
Woxen adeo fuere auctae, ut alveum ripasqve consvetas
exundarint; etsi pluvias nimias tantæ extumescentiae caussam
extitisse dixerim, qvia tam hyeme qvarn aestate alternis fere
diebus pluebat. Redeunte vere annonæ ubertate, aliud malum
gravius gliscere coepit. Nam
A:o 1700 Moscus, Saxo et Danus finibus Sveciæ arma
inferebant, qvos omnes primo qvidem armis victricibus
ingentiqve clade fudit Rex noster Carolus 12. Postea vero collectis
viribus Moscus Narvam expugnat, ac littora petit Nylandiæ.
Etenim
A:o 1708 Moscovitæ Neovia seu Petersburgo vecti navigiis
circa *vicum* prædium Haico in terram exsiliunt oppressuri
Borgoam. Cæterum aggredientibus jam in ponticulo amnis
fortiter opponunt se cives Borgoënses, prostratisqve aliqvot
et in profluentem deturpatis, reliqvos ad sua recedere navigia
cogebant; Sed die postero ab orientali littore, Ruschis dicto,
fortius accedunt Russi, Borgoamqve desertam ab incolis
flammis devastant, flaminia per gratiam Dei salva manente
Præsagia hujus excidii fuere varia: Milex senex Näse Gubbe toto
anno mature ac sero ejulatu ac qverelis, qvasi imminens
sensisset malum, indies ad ripam vagabatur; luporum ommosa
multitudo se invicem devorantium, ululatuqve prodigioso aures
terrentium; vulpes voce rauca clamat, aviculæqve nigræ, antea
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>