- Project Runeberg -  Ur Finlands historia. Publikationer ur de alopæiska pappren / Del II /
735

[MARC] Author: Adolf Alarik Neovius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - I. N. J. Oratio, habita in Conventu Synodali Aboæ d. 15 Sept. 1775

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Nimio patriæ amore se abripi passus est Bångius noster,
dum in libro suo „de priscorum Sveogothorum Ecclesia" eam
tribuit septemtrioni vetustatis gloriam, quod fuerit primis
seculis antediluvianis habitata et exeulta. Septem quoque
ratiunculis stabilire conatur, ipsum Adamum heic fuisse, et
episeopum apud nepotes suos fideliter egisse. Neque firmiori
fundamento nititur illa ejus assertio, quod majores nostri
verum Dei cultum illibatum servarint, quodque mox post
diluvium ut et Apostolorum tempore Deus ecclesiam sibi in his
locis denuo collegerit, et omni ævo si non multos saltim
aliquos genuinos sui cultores in his orbis partibus habuerit.
Lubentes tamen concedere possumus, primos huc adventantes
Noachidas genuinas aliquas de Dei cognitione et cultu
servasse ideas; evangelii quoque doctrinam jam primo seculo
Christiano si non ab Apostolis, eorum tamen discipulis,
majoribus nostris annuntiatam fuisse. Sed hæc lucis scintillula a
gentilismi tenebris brevi fuit suffocata.

Demum Supremo Numini placuit seculo IX:o et X:o
Ansgarii et aliorum Evangelii doctorum ope majori cum successu
in septentrione colligere sibi ecclesiam. Et quamvis penitus
sileant historiæ, an aliqui horum in Finniam penetrarint,
patet tamen ex diplomate Imperatoris Ludovici pii A:o 834 dato,
id illis injunctum fuisse officii, ut omnibus septemtrionalibus
populis, adeoque etiam majoribus nostris, aditum ad ecclesiam
panderent. Memorabile etiam est, quod ibidem asseritur,
omnibus nationibus, aquilonaribus in partibus, magnum cælestis
gratiæ et prædicationis jam tum patefactum fuisse ostium, ita
ut multitudo hinc inde ad fidem Christi conversa, mysteria
cælestia, ecclesiasticaque subsidia desiderabiliter expeteret.
Eadem fere verba comparent in Bulla Pontificis Gregorii IX:i,
sequenti anno scripta, in qua Ansgarius legatus et Episcopus
omnium septemtrionalium gentium, quocunque veniant nomine,
constituitur. Vix ullum itaque superest dubium, quin sonus
Evangelii huc penetrarit illo jam tempore, et aliqui hujus
etjam regionis incolarum Christo addixerint nomen, qui ad
amplexanda Christianismi sacra vicinarum gentium jam
conversarum exemplo, quibuscum illis erant commercia et pace
belloque negotia, praeterea excitabantur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 01:49:17 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/finlhist/2/0129.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free