Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Oratio de statu scientiarum Historicarum sub finem Seculi decimioctavi
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
et Scripturis fundatam adamantibus, aliis contra Neologismum,
modo haud probando introducere cupientibus. Magnus hinc
ab utraque parte et in Theologicis et in Philosophicis ortus
est animorum fervor, quem si et illis de quibus disceptatur
et ceteris scientiis, atque in his Historiæ noxium fuisse et
futurum statuerimus, a vero nos esse alienos non arbitramur.
Hujusmodi enim rixæ animos hominum eruditorum multos,
ut ab aliis scientiis ita etiam ab Historico abstraxerunt
abstrahuntque studio. Haud tamen paucos etiam nostris exstitisse
temporibus, qui hoc studio delectati, in eo cognoscendo et
amplilicando eximiam posuisse operam si infitias iremus, in
tempora hodierna valde essemus injuriosi. Atque licet ob
duas allatas causas studium Historicum non quidem
negiectum, at ea quam poscit alacritate non fuerit tractatum inde
tamen tristia Historiæ ceterarumque scientiarum tempora
futura non auguramur, quin potius pro certo habemus hanc
scientiam utilissimam jure quodam sue magni semper fore
æstimandam, et una cum aliis scientiis diligentissime coli,
quam primum Kantianæ deferbuerint contentiones. Quo facto
suus cuique scientiæ honor erit tribuendus, nec altera cum
damno alterius in pretio habenda. Ut enim lis de alterius
præ alterius scientiæ utilitate vana est et noxia, cum omnes
scrientiæ, hoc nomine dignæ, in suo quæque genere sint
utiles: ita et omnes suos habeant eultores, suos amatores, et ad
communem felicitatem sine ambitionis rixis, conjunctim, et
amice conspirent.
Jam de partibus Historiæ generalibus, Politica,
Ecclesiastica et Litteraria singulatim pauca monebimus. Non quidem
magnum aliquod opus, universam complectens Historiam
Politicam, qualia mediis hujus seculi temporibus ediderunt
Societas quædam eruditorum in Anglia, nec non viri doctissimi
Guthrie et Gray, ultimis his seculi annis est in lucern editum:
at partes historiæ politicæ universalis, certarum nationum,
populorum et temporum historias magno numero ediderunt
eruditi. In primis in egregiis compendiis Historiam Politicam
(cui brevem Ecclesiasticam et litterariam vulgo simul vel
adjunxerunt vel immiscuerunt) juventutem optime docent
Offerhaus, Remers, Gatterer, Schlözer, Mangelsdorff, et inprimis
Schröckh, cujus introduetionem in Historiam Universalem, ut
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>