Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
10
CARL SPRINGHORN.
36
Sic autem Christianissimus vestroque amantissimus Princeps apud se
cogitât domestico tumultu ac seditione populari nihil esse aut fuisse unquam magis
vitandum ac citius, sicubi forte enascatur, placandum, populäres enim fluctus
omnia malorum genera secum trahere maxime neglectum Peligionis ac Dei
oblivionem, morum bonorum eversionem, Pegum contemptum, Populi ignaviam,
agrorum cessationem ac desolationem, omnium rerum penuriam, famem, furta,
insidias, cædes, supplicia, crudelitates, Pegum odium, Pegiæ auctoritatis
debilita-tionem et nonnunquam Pegum ipsorum exactionem.
Quæ cum ita sint, sic demum vestræ Majestati, posteris vestris, toti denique
populo Suecano optime consultum fore censet, si primo quoque tempore cum
vestris christianæ pacis, publicæque concordiæ rationem ineatis ac deinde foris
potius adyersus æmulos vestros et vestræ pariter ac nostrse quietis turbatores
agere id velitis, quod domi sine magno vestro vestrorumque incommodo non
ten-tare possitis.
Quod si eo jam progressa rebellio est, ut non nisi sublatis ipsius causis
cedari possit, causæ vero in vestra sitæ sint potestate, suadet utilitatis vestræ
studiosissimus princeps, ut publicæ tranquillitatis gratia de jure etiam vestro
concedere ad tempus velitis, levem enim eum facere jacturam putat, qui, dum
partem cedit, totum retinet.
Si autem stoliditas ac subornatio rebellium, spes melioris fortunæ
etper-tinax quorundam malitia cæteros, quo volunt, trahentium istos motus alunt
ne-que eos placari vestra Maj estas ulla ratione posse judicat nisi prælio cum
seditiosis inito ducumque talis factionis carcere et cæde, tunc quoque summam
vestram in hac re artem ac prudentiam atque adeo clementiam frater
amantis-simus requirit; canes enim et equos ferasque lenibus allectamentis cicurari
vide-mus citius quam plagis, et ferma rabies est sanguine ac vulneribus gaudere,
nec minus principi turpia sunt multa supplicia, quam medico funera soient esse
multa; quid quod nullum magis quam principem decet dementia, quid quod
animi est Regii placidum esse atque tranquillum ac injurias et offensiones aut
superando despicere aut prorsus oblivisci; huc accedit, quod eadem est ratio
Pegis ad subditos patrisque ad filios aut ad oves Pastoris, quare, si quid in
eo negotio ejus generis accidit, ut tolerandum non sit, summa tarnen arte ac
paulatim, corrigendum esse rogat velitis meminisse, ac sicut Medici sectionem et
coterium (?) adhibere non soient, si leniore medicamento malum curari posse
sen-tiant, sic etiam vos prius omnia tentare cupit quam ad id, quod, si fieret, non
vestræ solum Majestati, non posteris sed et toti quoque Pegno luctuosum ac
perniciosum foret, devenire.
At vero, si lues hæc adeo jam in aliquot mqmbris invaluit, ut, nisi severe
obsistatur, nullius post hac mitioris remedii patiens totum corpus et invasura
sit et infectura, in ejus oppressionem non modo omni arte, consilio ac industria
incumbendum esse putat sed et longius serpenti malo totis vestris
amicorum-que viribus occurrendum ducit et ipse pro ea, quæ inter vos est, singularis
ami-citia proque nuper initi foederis legibus operam suam omnem, consilium,
mili-tum auxilium et facultates offert nulli unquam vel rei vel labori vel impensæ
parsuro, dum vestræ dignitatis conservationem sentiat commodare.
Altera meæ legationis causa, quoniam longa est et vobis haud nobiscum
tan-tum verum etiam cum serenissimo Daniæ Pege et, ut brevi dicam, cum
foede-ratis omnibus vestris communis, imprimisque ad statuum vestrorum certum
spectat fundamentum ac summam Domini mei erga vos omnes suos foederatos
benevolentiam ofiiciorumque promptitudinem testatur, altius mihi videtur esse
repetenda.
Brunsvicensi Bello superiore cum presentiret Pex Daniæ prudentissimus
insignes landgravii Hasiæ copias, ipso Brunsvicensi Duce exacto, nisi statim
alio convocarentur, esse dissipandas ac forte ad eos, qui foederatis omnibus
vobis, etiam si dissimulant, incensissimi sunt hostes, transituras magnamque
deinde, si non omnibus vobis simul saltem vestrum alieui allaturas molestiam,
eas vero in procinctu esse nec tales nisi magna difficultate, impensa ac tempore
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>