Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
10
CARL SPRINGHORN.
38
Cui eadem omnia coram sunt polliciti, quæ et Georgio Gluk et deinde
Fraxineo ab eis promissa fuisse diximus, mox jussu Regio repræsentata eis non
intégra quidem pecunia sed summa tantum sex coronatorum millium, conditione
tarnen in ipsorum obligatione expressa, (nam et fide publice data se et Regi
Christianissimo obligarunt) summam quadraginta millium coronatorum delegato
ejus in Dania per vos numeraturos, et ipse Christianissimus reliquum summæ,
quod quatuor et triginta millium coronatorum est, Domino Stenoni in Gallia
sicuti conventio habet, mox, ubi integram pecuniam delegato suo in Dania
numeratam fuisse certo scierit, promisit repræsentaturum.
His omnibus ita confectis rebus Legati vestri suum ingressi sunt iter,
ad-hibito etiam e Fraxineo, qui tum ad vos tum ad serenissimum Daniæ Regem
ad ejusmodi rerum curandam executionem auctoritate fultus Regia veniret.
Sed cum multum jam temporis lapsum esset nec, factumne aliquid in
tam gravi negotio fuisset, Rex Christianissimus scire ad huc (quamquam maxime
cupiebat) potuisset, videreturque anni tempus ita jam accelerasse, ut in paucula,
quæ supererat, hyeme vix aliquid de instituto negotio fieri posse judicaret, ad
hæc cum de Fraxinei, legatorumque vestrorum itinere atque in has partes
ad-ventu ne minimum quidem nuntium acciperet, novam occepit legationem meditari.
Mihi itaque litteris et mandatis atque adeo auctoritate ejus instructo
jussit hanc legationem cum apud Serenissimum Daniæ Regem, tum apud
au-gustissimam vestram Majestatem obire, ac res tum jam Fraxineo mandata tum
etiam novas cuique vestrum proponere et curare.
Et quia in meo in Daniam adventu ego cum ex Daniæ Regis responso
tum ex verbis Fraxinei, qui illic erat, tantum abesse reperi, ut aliquid eorum
quæ Domino meo a Georgio Gluk nomine Regis Daniæ propos i ta et a vestris
Legatis vestro subinde nomine promissa fuerant, confectum esset, ut ne minima
quidem promissæ pecuniæ summa vel jam numer ata. esset vel prope dicam
videretur numeranda, propterea quod Vester Cancellarius, in cujus fide omnia
erant deposita, vestris in Germania tractandis negotiis detentus nondum ad vos
rediisset, ne Dominus meus, qui et Danum Landgravii exercitum instructum et
pactas cum legatis vestris pecunias in eorum stipendia numeratas et vestram
denique Majestatem cum Regis Daniæ Majestate conjunctam esse credit, sua
omnino expectatione caderet, petii ab illustrissimo Daniæ Rege, ut collatis
nostris consiliis aliquid, quod in omnium vestrum rem esset Dominoque meo
satisfaceret, decerneremus.
Communi tandem omnium nostrum sententia conclusum est bellum cum
Cæsare ac suis mari præsertim ac terra, si eos ferat Dano, gerendum esse,
sinum sui maris potentia quam poterit maxima occludendum, deligendum
praeterea locum, qui Promontorium Norvegiæ est, in quem cum aliquot ejus näves
tum nostræ scoticæque aliquot in definito numéro conveniant ac Cæsarianos
ad sinum Danicum pervenire conantes ex insidiis adoriantur, vestram
Majestatem juxta legatorum vestrorum pollicita ad belli hujus societatem esse
invitai) dam, ut (quæ tertia est meæ legationis. causa) non pecuniam modo a Legatis
promissam ac jam ex parte acceptam numerare sed et suas quoque naves una
cum aliis ad ipsum Norvegiæ Promontorium aut saltem ad sinus Danici
custo-diam, ne forte hostes facti potentiores in vi tis Danis perrumpant, mittere velit.
Postremo Ducem Cliviæ ad belli continuationem adhortandum,
Joannem-que Rouss, una cum Fraxineo in eum finem Cliviam aditurum, me vero apud
vos in obeundis cæteris Legationis meæ partibus hæc, quæ supra sunt
memo-rata, curaturum.
Quod et hæc tota oratione serenissime Princeps facere studeo et quia
discedenti mihi, sicut et Fraxineo etiam fecerat, mandavit Rex Christianissimus,
ut ipsam pecuniæ summam, quam Legati vestri in Gallia sibi repræsentatam
intra duos menses se per Majestatem vestram in Dania numeraturos publice
data fide promiserunt, quia inquam mandavit mihi, ut, etiamsi tempus
constitutum præterierit, jam nihilominus a vestra Majestate recipiam ac in alios mihi
ab eo præscriptos usus integram vel saltem partem, quæ jam legatis vestris
repræsentata est, mihi ipsius Legato numeretis, hoc ipsum facere ut velitis,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>