Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dam nobiles, ex qua homicidia & incendia
multa contigerant & rapine. spiritualiter
autem eo quod fere omnes sacerdotes erant
pres-biterorum filii patrum uestigiis inherentes
contrahendo sollempniter matrimonia uel publice
concubinas habendo in sacris ordinibus
constituti. Curam quoque habentes animarum
nulla sedis apostolice dispensacioneT>ptenta,
Jnoleuerat eciam consuetudo que pocius
merito dici poterat corruptela, quod defuncto
sacerdote filii eius uel deficientibus filiis cognati
proximiores in omnibus mobilibus que
possidebat ecclesia succedebant, ex quo sequebatur
quod ecclesie nimia paupertate perpetuo
premerentur. & propter hoc allegabant sacerdotes
quod nulla racione poterant sustinere sine
con-iunctione ac ministerio mulierum. Interponente
igitur domino ihesu christo auctore pacis
uni-uerse orbis mirabiliter & notabiliter partes
suas, perfecta est pax multos tractatus
quos inter partes habuitkbl. de spontanea
par-cium uoluntate. Deinde post aliquantulum
temporis, domino archiepiscopo vpsalensi &
suffraganeis eius ad nostram presenciam
con-uocatis, habita pluribus diebus multa
dispu-tacione & deliberacione quibus interfuit eciam
dux per quem fere totaliter regitur terra illa,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>