Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
presente quoque legifero terre & multis aliis
magnis & discretis uiris ac sacerdotibus
multis de consilio & uoluntate dicti archiepiscopi
& suffraganeoruro eius, sic duximus
auctoritate qua fungebamur apostolica statuendum, ut
nullus decetero, in sacro ordine constitutus,
uxorem accipiat uel concubinam publice seu
cohabitantem habeat & si contra hoc factum,
fuerit, nouerint ille mulieres se anathematis
uinculo innodatas, Si qua autem iam est
concubina, uel uxor de facto, licet per viam
da-mpnacionis incedant, tamen infra annum
excoro-municacianis qinculum non incurrant, sed si
finito anno non separentur omnino, nouerint
se anathematis uinculo innodatas. & caueant
qui sic eas habuerint ne excommunicatis
ulterius participent in peccato, quia sicut iure
canonico est expressum eodem uinculo
ligarentur. Exceptis quinquagenariis sacerdotibus
& feminis, qui si fidem dederint & sub magna
pena pecuniaria promiserint episcopo de
o-mnimoda continentia & quod numquam in
eadem domo uel sub eodem tecto simul
dormiant, poterit eos episcopus si ei bonum &
tuLum uidebitur, sustinere, filii autem illorum
qui decetero tales uxores uel concubinas
acceperint, uel qui post annum nascituri sunt de
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>