Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
hiis qui iam tales optinent mulieres, nichil
percipiant ab iritestato de hiis que pater eorum
Uel ecclesia possidebat. & si acceperint, ipso
facto sentenciam excommunicacionis incurrant.
Jllis autem qui iam nati sunt, uel qui infra
annum nascentur de mulieribus que iam cum
sacerdotibus licet dampnabiliter demorentur.
jugum de nouo non imponimus, sed
contestamur eos. & si filii non supersunt, cognatos,
quod mortaliter peccabunt, & rapinam &
furtum committunt, si de hereditate sacerdotis
uel ecclesie aliquid acceperint. & nisi
restituant, deo reconciliarj non possunt. Per
testamentum autem possunt sacerdotes licite
relinquere cui placet, si quid ex hereditate uel
artificio aut doctrina seu ex dono eis facto,
con-templacione non ecclesie sed persone mortis
tempore possederunt, Jn aliis autem bonis
quia omnia sunt ecclesie, non licet eis aliqua
racione testari. Porro bonos sacerdotes qui
absque uxoribus & publicis seu cohabitantibus
concubinis uoluerint permanere, prerogatiua
dilectionis, & fauore beniuolo prosequentes,
de consilio & consensu archiepiscopi &
suffra-ganeorura eius & auctoritate qua fungimur
apostolica, duximus statuendum, quod
quicumque decetero in domibus eorum & precipue
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>