Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ego pro documento quemlibet exstallo suo debite venerando
præsentes hos mitto. Ante omnia requirendo eam
contestatio-nem, ne quispiam tam status spiritualis quam secularis homines
partiarum hostilium in locis absconditis in suis villis protegere
audeat, quibus nullas stativas dabunt nullaque futeraria
conce-dent. Quin imo quodsi quispiam earundem partiarum alicubi
reperiatur, sive partia aliqua accesserit, de his sub rigore
amit-tendæ vitæ, fortunæ, summariæ extendendæ executionis, imo
bonorum suorum conflagrandorum, castratores quosvis eius partis
apprehendendo et detinendo et ad nos deducendo, sive equites
sive pedester quantocius nobis notificandum sit. Quapropter
Domini et eorum loci administratores quosvis jurisdictiarios
suos de præmissis monere tenentur. Illos vero qui iuxta
inhibitionen! præsentem ea omnia nobis testabuntur certum
præ-mium et gratitudo nostra manebit. Alterum sciendum quod
tam propter homines necessarios proviantus, quam propter equos
alimenta sine dilatione sineque ulla exceptione status iuxta
proportionem suæ conditionis parata habere tenentur. Sin secus
executiones extendentur. Imo quicunque prompti et parati se
præbebunt illi suspitione malevolentiæ de nobis cavebunt, qui
autem segnes et tardi fuerint illi eo ipso de malevolentia
nobis-cum exercenda redarguentur, et quivis eorum æqualem merito
habebit solutionem. Qui proviantus in eiusmodi natura sunt
extradendi pro uno mense ex uno fumo primo avenæ mensuræ
varsaviensis Koretij 4 fæni currus tres Straminis currus 1
fa-rinæ coreti 2 Pulti Scyphi 4 Salis Scyphus 1 Cerevisiæ tonna
1 ex Quatuor fumis bos 1 ex fumis duobus una pars suina,
Scyphus Cremati unus, Toruniumque a quolibet, in triduo sunt
importandi, qui vero inde tribus miliaribus distaverit in diebus
quinque, qui decem in diebus decem, qui viginti vel triginta ille
in decurrentia mensis sub executione forti extradere tenebitur.
In residentijs domibus quilibet secure, iuxta statum et
conditio-nem suam permaneat. Si quidem cuiuslibet absentis absentia
suspicabitur præsentes domi nullas timeant infestationes
nul-losque raptus, talia enim severissime a nobis- et in nostris
puniuntur. Qui vero taliter a quopiam opprimeretur, statim
notificandum est, excedens vero detentus et adductus aut accusatus
iustam pænam eluet. Mercatores currus stratæ et viæ publicæ
liberæ sint et quivis ex eisdem libere et secure procedat, nullam
aggravationem in viis domibus ansterijs timendo nam id ipsum
etiam nostra militia ordinata præcustodiet. Quam primum vero
idem universale ad castrum Covaleviense devenerit statim per
N 1
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>