Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - ANDRE LEGATIONSPREDIKANTEN VID SVENSKA BESKICKNINGEN I KONSTANTINOPEL SVEN AGRELLS DAGBOK 1707—1713.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dommatum in eam exsangvem et truncatam nobilioribus sui[s] partibus
demum exerceat. Czarus enim, ista rerum ac temporum opportunitate
callide Utens, in præmium submissi auxilii opimas regiones ab Augusto
Rege stipulatas homagiisque civium firmatas Sibi vendicat in
perpe-tuam possessionem: loca contermina imperio suo occupat, atque
Castellis ac propugnaculis præsidiisque bellicis munit, ut totam
Rempubli-cam facdius coerceat Sibique tributariam reddat. Conspectiora sunt hæc
Czari tentamina qvam ut å qvoqvam in tanta luce rerum ignorari,
gra-viora et Reipublicæ pestilentiora, qvam ut cordatum qvemqve civem
non vehementer commovere atque percellere possint. Amoliri quidem
a se hane sive culpam sive suspicionem, eamque in Nos transferre
nullis non arhbus conatur conjuratus hostis, nunc criminando moram
qvam in terns Impern Ottomannici aliqvandiu fecimus, nunc
dissemi-nando, supposititias Nostro nomine, si credere fas est ad ipsum
SUL-TANUM perscriptas literas de dividenda atque insuper Eidern obnoxia
reddenda m posterum universa Polonia: ubique sane falsis
criminationi-us invidiam nobis conflando, ut impiæ machinationes suae credulitate
vulgi tegantur, Nostræ vero actiones et consilia in suspicionem
revo-centur. Verum enimvero dedignamur ejusmodi jnendaciis refellendis
vel qvantillum operæ heic impendere. Qvi enim æqvitatem
modera-tionemque ammi Nostri norunt, qvique res å Nobis pro illibata Iibertate
et salute Polonorum hactenus gestas ad æqvam judicii Iancem
expende-rmt, detecto protinus fallaciarum harum vero Architecto, haud facile
sibi impom siverint. Qvæ cum ita sint non possumus non ægre ferre
tristem hane conditionem Nobilissimæ Oentis, qvam tanto labore ac
periculis tantoque sangvinis Svedici impendio antea servavimus
gementem sub impotenti dominatione Regis Augusti. Eundem erga eam
aminum adhuc conservamus, nulli neque Iabori neque sumtui parcituri
anteqvam ipsam multitudine hostium liberatam in plenam libertatem
assencerimus ac legitimo Regi suo STANISLAO primo pacatam
reliqveri-mus. In eum finem consilia Nostra communicavimus cum IMPERATORE
OTTOMANNICO et Magno Tartarorum CHAMO, qvi ambo pari
Nobis-cum affectu m Rempublicam Polonam, pariter etiam cupientes, pristinum
libertatis statum Eidern restitutum et assertum, socia Nobiscum arma
conjungent ad frangendas et retundendas eorum vires qvi libertatem
Polonam oppressam tenent. Ad hoc opus, propitio, qvod speramus,
Numine mchoandum præmittimus nunc Illustrissimum Palatinum
Kio-viensem, supremum exercituum Regni Poloniæ Ducem in Poloniam
cum egregia militum manu mox Ipsi cum numerosioribus exercitibus
si opus fuerit Eundem secuturi, nulli dubitantes qvin omnes et singuli
qvibus Salus Patriæ, parentum cura conjugumque amor curæ cordique
sunt qvique dignum Mavortia Oente animum assvetudine infimæ ser-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>