Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
( 154 )
la Phoenicum, Carthaginiensium , Cyrorum, A-
rabum, Chaldaeorum cet. affinem esse, quam-
vis rectius e Chaldeorum emortua lingua, quum
Abraham ex Ur-Casdim in Palaestinam migraret,
effloruisse dicerentur. In Europa quatuor lin-
guas diversas recensent, quas matrices reliqua.
rum appellant. Re vera inter se sororio nexu
conjunctae videntur, slavicae enim non solum
singulis vocibus sed structura quoque latinae si-
miles, germanicae vero iisdem de causis graecae
sese applicant, omnibusque non paucae voces
et forma et significatu communes reperiuntur.
Jam vero cum accuratiori innumerarum per to-
tam terram linguarum cognitione non imbuti,
praeoccupato iudicio omnes, quarum gnari fue-
runt, ad unicam primitivam tanquam omnipa-
rentem referre conarentur , omni spe atque suc-
eessu frustrati sunt. Etenim non ad unam sed
ad plures primigenias redeunt, unde non binos,
sed plures homines ab initio enatos esse con-
cludendum foret.
$. 2. Nulla gens de” principatu antiquitatis cer:
tare potest. |
Quamvis non modo plures linguarum stir-
pes, sed ne binorum quidem sermonum indolem
indagasse videantur , qui ab una matrice omnes
omnino deducunt, multos tamen video doctos
viros , prioribus potissimum" temporibus, qui cer-
tos quosdam populos, quorum lingua aliis ma:
jorem adepta fuit amplitudinem potestatemque,
universarum linguarum parentes, imo totius ge-
neris
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>