- Project Runeberg -  Kongl. Vitterhets Historie och Antiquitets Academiens Handlingar / Elfte delen. 1822 /
155

(1789-1959)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

(CSE D

neris humani principes atque auctores habuerunt.
Perlustremus itaque gentes, quae ex summa ve-
tustate originem repetunt, ut, vera an falsa sit
illorum opinio, probe dispiciatur.

Inter omnes, ad quas animum vertendum
esse censeo, eminent Indi, qui non solum ex
antiquorum populorum sententia reliquas natio-
nes summa vetustate superant, sed ex Bacchi
atque Osiridis, Nini et Semiramidis in Indiam
expeditionibus, e mercatura iam Abrahami tem-
poribus ibi florente , e conditione terrarum il-
larum felici- situque altiori, ex antiquissima per-
petuaque apud incolas computatione annorumy,
ex librorum sacrorum , quos adservant, vetusta-
te iam Pythagorae et Alexandri aevo celebrata,
et ex religionis cultu a pristinis inde tempesta-
tibus sine mutatione servato satis apparet, in
prima terrae aetate Indiam fuisse inhabitatam.
Accedit, ut non minima generis humani pars
in Asia infantiam egisse videatur, quod ibi ad-
ultum numeroque auctum et inde in alias or-
bis terrarum regiones sparsum disseminatumque
putatur , quamquam non patet, ubi locorum prin-
cipio consederit. Slavi certe Fennorumque stir-
pes Scythicae, ut de antiquioribus sileam , Ger-
manorum , Gothorum al. auctores ibi cunabula
habuerunt; quae deinde gentes superiorem A-
fricae oram obtinent, Americamque septentrio-
nalem incolunt, Asiae ortum debére videntur.
Literas quoque artemque scribendi ibi inventam
ostendunt , quae de YXhot, quem literarum inven-

to»

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 13:47:04 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kvhaa/11/0163.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free