- Project Runeberg -  Kongl. Vitterhets Historie och Antiquitets Academiens Handlingar / Elfte delen. 1822 /
160

(1789-1959)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

( 460 )

bantur) , ambo porrectis pastori manibus Bexog
C(haud dubie ex balatu nutricum) clamitarunt,
quo quidem verbo Phryges pånem appellabant.
Tam Singulari argumento hos omnium maximos
fuisse natos Psammeticho compertum est. At-
tamen cum iam antiquitas crediderit , totam Ae-
gyptum olim sinum maris, quod hodie medi-
terraneum nominant, fuisse, hunc autem Nili
alluvione ex limo aggesto oppletum terramque
factam esse (Strab. I; p. 34. Herod. 11, s. Plin.
h. nat. II, 35. Senec. nat. quaest. 6, 26), for-
san adsentiamur illis, qui Aethiopes contermi-
nos terram sensim sensimque occupasse statuunt,
nisi praeferamus, peculiare hominum genus ibi
vitz2m degisse , de quo nihil plane decernendum,
(Cf. Ludolf. Comment. Åetiiop. p. 443. Diod. Si-
cul. III, 2.3.) Lingua Aegyptiorum iim dudum
emortua, numquam fortasse terrae fines trans-
gressa, omnibus enim hospitibus illaudati Bu-
siridis arae mortem minabantur, donec Psamme-
tichus advenis Graecis portus aperiret.

Scytharum quoque gens antiquissima semper
habita , ut Justin. IT, 1. scribit, quorum argumen-
ta pro sua vetustate prolata 1. 1. inveniemus. Id
tantum moneamus, sub nomine Scytharum an-
tiquitatem septentrionales gentes, sicut sub Cel-
tis, quae occidentem versus, sub Aethiopibus,
quae ad meridiem, sub Indis, quae ad orientem
sese vergebant, comprehendisse, unde patet,
nihil certi in tanta rerum obscuritate erui posse.

Lin-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 13:47:04 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kvhaa/11/0168.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free