- Project Runeberg -  Kongl. Vitterhets Historie och Antiquitets Academiens Handlingar / Elfte delen. 1822 /
161

(1789-1959)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

COR)

Linguae celticae vestigia nobis inter diver-
sas gentes cOnspiciuntur , etenim Celtae non so-
lum Galliam inhabitarunt , sed in occidentem , me-
ridiem et orientem sese extendere, quod et re-
liquiis vocum, quas plurimae linguae asservant,
et nomine Celtiberorum cet. probari potest. Si-
ne dubio antiquior in Europa Celtarum lingua
iis, quae ab oriente illatae sunt, nihil tamen
inde ad nos redundat, et tantum exstitisse , do-
micilia dilatasse , deinde ab irruentibus gentibus
repulsam , aliquatenus adscitam, compressam et
tandem paene abolitam esse hic admonendum
Putavi. Tantum enim abest, ut ipsam ab A-
damo derivem, ut potius ejusmodi de primitiva
illa lingua opiniones insulsas , dudum explo-
sas oderim floccique faciam (Cf. Ueber den Ur.
sprung und die verschiedenartige Verwandtschafft der
Europ. Sprachen von Arndt und Kläder, p- 46,
245 sqq.).

Res se haud aliter habet cum iis, qui quon-
dam Germanicain linguam omnium principem ac
fontem judicarunt, nec alia Adamum Evamque
in paradiso usos fuisse sibi persvasum habuerunt.
Operae ”pretium esse videtur, Just. Lipsium in
Ppistolar. centur. III, 44 de hac materia loguen-
tem audize. ”Nosne , inquit, in frigido axe pri-
mi hominum? nos soli intemeratam et sine mix-
tione linguam servavimus? nos ad alios, colo-
Nils credo missis , propagavimus ? Ubi vetus Latii
lingua , quae sub Latio rege aut Carmenta fuit?
ubi quae sub regibus Romanis, quae sub decem

XI Del, L Viris?

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 13:47:04 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kvhaa/11/0169.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free