Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Från 1500-talets strider mot sakramentarierna. Medd. af O. Norberg
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
28 MEDDELANDKX OCH AKTSTYCKEX
est in pane. Nam vnum corpus non potest esse vno tempore in
diuersis locis. Meum corpus non potest simul et semel Greffle et
Holmiae esse, ita nec Christi corpus simul in coelis et in pane.
Quis hic non deploret phanaticorum insaniam, caecitatem et
diabolicum errorem, qui de Christo nihil sublimius sentiunt quam
de alio quopiam homine, et qui audent ipsam veritatem men-
I Cor. lo dacii arguere, quae dixit: »Hoc est corpus meum»; et Paulum
electionis erroris, qui scripsit: »panis, quem frangfimus, nonne
est communicatio corporis Christi»? Quasi articulus ascensio-
nis ejiceret corpus dominicum e coena, qui potius pani huic
corpus et poculo huic sangninem tribuit, et c^nse reuerentiam
ac dignitatem confirmat. Nam articuli isti resurrectionis, ascen-
sionis et regni Christi doctrinam et verba Christi declarant
PM. 2 atque confirmant, quibus Christus palam declarauit diuinitat^n
Ronu I et omnipotentiam suam, quod ad dexteram Dei sedeat aequa-
lem maiestatem, potentiam, dominium regnumque possidens,
Deo nihil minor patre. Dextera Dei est ipsa Dei potentia, reg-
num et maiestas vt Psa. ii8 dicitur. Dextera domini fecit
virtutem, dextera domini exaltata est, dextera domini fecit
virtutem. Quae dextera non tam supra in coelis quam infra
apud inferos est, velut ex Psalmo 139 cogtiobile est Si igitur
in coelis ad dexteram patris sedet regnatque Christus, verax
et omnipotens est, et hac sua ascensione comprobauit. Verum
igitur est, quod dixit et instituit in terris agens, minimeque
aufert praesentiam corporis et sanguinis ascensio.
Hoc diligenter piis considerandum est, quod Christus aliter
praesens erat in mundo ante mortem et passionem, aliter nunc
nobiscum manet post resurrectionem, glorificationem ac ascen-
sionem ad coelos. Itaque Christus verus generis humani ser-
uator ac vnicus Dei et hominum mediator claris verbis ostendit
se duplici ratione et modo esse in mundo. Primo fuit in mundo
ante passionem pauper, humilis, patiens, mortalis, cum huma-
nam frag^litatem in se transtulisset et serui formam ac totius
Esa. 53 mundi calamitatem et miseriam assumpsisset non tantum homo
Psa. 22 factus, sed nouissimus virorum, vir dolorum et expertus infir-
mitatum, abiectio plebis, opprobrium hominum. Tali praesentia
fuit ante resurrectionem apud homines, de qua loquitur loha* 1 2 :
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>