- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
230

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2 O 2

meddelanden och aktstycken

producere liceat; quo certe nullum magis acceptum in hac causa
mihi accidere poterit beneficium: tamen inconsultum non iudicaui
hanc Breuem Supplicatione[m] Illustriss:o Rectorum Collegio
inscrip-tam consignare; atque eam Illustritatis V:ræ eminentiss:o iudicio
visendam offerre: ut si forsan inutilis plane non futura sit apud alios
Regni administratores illius consideratio; ad scopum ilium publicæ
recommendationis tanto facilius obtinendum: ea illis exhiberi meo
nomine possit. Constat in rebus permagni momenti abundantem
cautela[m] nihil unquam nocere. Hanc hoc libello supplice adhibere
volui: nam hinc in primis apparebit distincte quisnam futurus sit
tractationis meæ cum Theologis scopus qualis modus atque methodus.
& si quid forsan malignæ suspicionis (nam quid non aliquando
car-nalis zelotypia præsertim in negotio Religionis sibi confingere
præ-sumit?) aut sinistri rumoris, ab hominibus clanculum a scopo
con-cordiæ abhorrentibus in occulto spargatur; quod propter furoris tam
conspicui concessionem vergere posset in illorum præiudicium quorum
beneuolentia illud mihi obueniet: hic libellus supplex inuidiam (si quæ
oriatur) rei ab illis ad me deriuabit quando tam æquam petitionen!
nullo iure negari; & tam grandem in re tanta promissionem
ultro-neam sine graui & legitima causa reijci non potuisse apparebit.

Ergo si forte contingeret propter continuatos authoritate publica
hosce tractatus murmur oboriri incertum: hac mea supplicatione
pro-bari poterit tractationis continuationem non tam Vestro Consilio,
quam meo instanti rogatu permissam fuisse. Ita ut illibata esse
queat etiam apud occultas maleuolorum cogitationes Authoritatis V:ræ
Æstimatio me quantum fieri potest allaborare convenit: namque
ea semper mihi præ omni alia re externa in hoc negotio preciösa
chara & in oculis futura est: ad hoc enim obstrictum memet
ag-nosco, qui sum

Illustriss:æ Excellentia V:æ

Omni Afifectu studio & obsequio æternum in Christo deuotus

Johannes Duræus.
Dabam Holmiæ Suecor. ipsis Kal. Febr. 1637.

To the Governours of State?
(Stockholm, i Febr. 1637).

Spiritualium rerum Illustriss:i ac Nobilissimi Domini priuatam
tractationem ad omnes pios: sed earum publicam procurationem ad
eos solos præ alijs pertinere in confesso est, quibus Ecclesiæ suæ
publica[m] curam supremus Ecclesiæ Dominus demandauit; quos ea
de causa nutricios populi sui Parentes effecit. Etenim Ecclesiæ Nu-

1 Oxenstiernska saml. (RA). A tergo: Ad Illustriss.os Magnificentiss.os &
Nobiliss.os Potentiss:i Regni Sueciæ Administratores; D.nos Gratiosos. Supplicatio
Pia & Humilis Johannis Duræi Theologi Britannici.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0240.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free