Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
2-]Ö
meddelanden och aktstycken
quam Arosiensis Episcopus illud mecum tractare velie videtur. Rogo
igitur Eximiam Pietatem atque Prudentiam Vestram ne principalem
hujus rei curam ulli potius quam sibi ipsi commendatam esse velit,
& ut dignetur, pro eminenti illo, quo in Ecclesia Dei consistit loco,
hane rem sibi cordi esse permittere. Nam certe, nisi ego
vehe-menter fällor, pius situm erit in legitima negotij hujus dirigendi
ratione, quam videntur plerique observare.
Vna cum hisce famulus meus trädet Reverendiss:æ Dig:ti V:ræ
libellum ex Anglia hue transmissum mihi, å Parastata quodam meo
in hisce cogitationibus publicis. Ex illo videbit Pietas V:ra quousque
Doctoram meditationes hoc seculo progrediantur ad Reformationem
posteritati, in Scientijs humanis & Scholis utilem inveniendam, aut
facilitandam: Nec ea res profecto parvi facienda est: Quoniam
ex-inde tanquam e radice quadam suppullulant hæc quæ Ecclesiam Dei
infestant Dissidiorum scandala atque incommoda. Ista præludia non
ipse author, sed nos aliquot qui hæc simul cum ipso cogitamus typis
subjecta esse voluimus: non publicis, sed privatis, ut ad Distributionen!
suppeterent Exemplaria tot, quot sufficiunt ad exploranda de hisce
cona-tibus Doctorum judicia, & ad prolicienda in hoc Genere amicæ
commu-nicationis studia. Nam sine mutuis consiliorum in re qualibit
Com-mercijs nihil in rebus scientificis, sive Theologicis sive Philosophicis
ad effectum deduci potest optatum. Hinc est quod ego me
Solli-citatorem talium Consiliorum apud Doctos & pios, quos publici boni
cura tangit exhibere volo. Nec libenter propter servitia inculpata,
gratis præstita, honori proborum & omnium commodis atque
ædifica-tioni publicæ dicata, repulsam inhonestam admitto; aut sine aliqua
responsione amicabili & causæ utili discedere soleo, aut cupio:
præ-sertim autem in illo negotio, quod mihi inter Doctos peculiari quadam
sorte & obtigit, & demandatum est. Nam håc alia mihi tantum sunt
parerga: nec aliter illa propono nisi per transennam. Ergo de hiscæ
nullius judicium expresse requiro sed hoc tantum intendo, ut siqua
in re publico prodesse aut alijs pie Doctis gratificari queam, id non
negligatur. Hoc enim affecto ut omnibus quantum possum memet,.
in bono, servum coram Deo exhibeam. Hoc animo erga omnes in
håc Ecclesia pios, & in primis erga venerandam canitiem vestram,
(cujus candorem & sanctitatem in rebus Theologicis tractandis plus
semel expertus est,) vivet & morietur
Reuerendiss:æ Dignit:is V:ræ
Observantissimus in Christo Servus
Johannes Duræus.
Dabam Holmiæ Suecor. die 18 Decemb. 1637.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>