- Project Runeberg -  Kyrkohistorisk Årsskrift / Trettiotredje årgången, 1933 /
288

(1900)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2-]Ö

meddelanden och aktstycken

lunt, aut statim ad pugnas & clamores descendunt, si voluntatis suæ
compotes non fiant. Talia ingenia Regno Dei sunt valde noxia, si
præsertim donis polleant externis Eloquentiæ, sagacitatis, & Judicij,
quibus valeant sibi inter homines authoritatem conciliare: håc enim
deinde abutuntur ad alios fines in rebus Sacris mundanos
acqui-rendos. Alterum turbulentorum ingeniorum genus est illorum
homi-num qui in Scientiæ Mysterijs proponendis Spiritu contradictionis
feruntur potius ad declarandam suam Sententiam, quam quod
in-telligant, quomodo ex veris & indubitatis cujuslibet Dogmatis
Prin-cipijs Conclusiones sint viå Positivå & negativa eliciendæ, per
im-mediatas Consequentiarum concatenationes. Tales qui præter alienos
errores nihil crepant, nihil sciunt, miserrimum Scientiæ genus
ob-tinent, quod ad turbas excitandas comparatum est. Quotquot etiam
simplicitate cælestis Doctrinæ contenti non sunt; sed sublimia &
Philosophica in humanis Scriptoribus Dogmata affectantes ea Sacris
admiscent, & puros Israelis fontes conturbant: Si turbulento ingenio
præditi sunt. Denique & illi præ alijs turbulenti ingenij,
proprie-tatem obtinent, qui utrumque genus hoc Politicå subtilitate conjungunt,
ut nempe alterum horum serviat alteri ad prætextum dissidij
Simpli-cioribus obijciendum, aut reipsà inveniendum. Nam quicunque eo
animo aliquid facit, ut dissidium quærat aut foveat, is proprie &
ipso facto turbulentus Vir est, & tales üeus qui corda scrutatur suo
tempore judicabit. Vides quid ego intelligam per ingenium
turbu-lentum, si tale Tua Rev:tia indicare voluit in Epistola sua, ego
vo-tum meum vestro conjungo. Sed si quis aut officium suum facit,
alacri & diligenti studio, sedulitas ejus turbulentiæ notam non
me-retur: aut siquis turbatus in legitimo studio & oppugnatus, semet
ipsum suaque studia fortiter ab injurijs defendat is nec turbas
ex-citat, nec Pacem Ecclesiæ violat, & tales Deus, si in ejus timore
persistant & causam suam ei commendaverint, å lingva dolosa &
falsis labijs eripiet. Hoc ut fiat R:de Vir tu mecum precare: Nam
si simul allaboremus omnes ut contradicendi & traducendi studium
supprimatur & ut sedato animo, sicut fieri decet inter Theologos
Theologica tractentur; Viam Pacis & mutuæ ædificationis sine
Diffi-cultate inveniemus. Hane Deus & Pater D. N. J. Christi nobis pro
sua misericordia commonstret. Vale: ab eo qui est,

Rev:dæ Dig:tis T:æ
Servus in Christo fidelis
Johannes Duræus.

Dabam Holmiæ Svec. 18 Decern. A:o 1637.

P. ser.

Hæc alijs magis publicis quæ misi scriptis admiscenda non
putavi, sed tuæ R:tiæ in aurem dicta volui: Rogo ne sint offensioni.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 14:09:49 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/kyrkohist/1933/0298.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free