Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Meddelanden och aktstycken - Brev från John Durie åren 1636—1638 utg. av Gunnar Westin
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
westin, brev från john durie
2 5 3
Interea tamen non diffitebor quin ulterior aliqua etiam causa
subsit, cur potius per Epistolam absens, quam verbis coram hoc
munusculum qualecunque T:æ Humanit:i offerre voluerim, hoc
præ-sertim tempore, quo video Comitia celebrari, magnum Cleri
nume-rurri convocari, & inter eos versari Fratrem Tuum Dn. Episcopum
Arosiensem. Nam captare volui hoc pacto occasionem ad te de illo
non nulla perscribendi: Nosti enim sine dubio aninum illius & mihi
& meis studijs esse adversum, sed ego adversarium me nemini
pro-fessum præbere potero, nisi ilium incorrigibilem & omnino impium
esse videro. Etenim alios omnes ita amplector, ut quo minus ab
ijs diligor eo magis illos deligere velim cum Apostolo. Non enim
patitur nec patietur, favente Deo, unquam sese å malo vinci animus
meus, sed præceptum quo jubemur vincere bono malum, observare
sedulo conabitur. Ergo quamvis ego mihi nullius culpæ in Fratrem
tuum admissæ conscius sim, ille autem mihi adeo infensus sit, ut
post illatas ultro injurias omnem Christianæ Reconciliations
redin-tegrandæ ansam magno deinceps studio declinare velie videatur,
nihilominus quia puto ilium partim suspicione nova, partim antiquo
præjudicio falli, ideo existimavi meam decere Charitatem, præcavere,
ne sine admonitione Christiana perseveraret in tanto, quem sibi
coram Deo contrahit reatu; dum håc ratione obfirmato animo
inimi-citias fovet & nullum satisfactioni å me privatim oblatæ locum
con-cedit. Si mea in ipsum culpa tanta est ut remitti nequeat, saltem
deberet illam mihi indicare: quia Deus id fieri jubet. Crave est
expressa Dei mandata violare: terribile est elatà quasi mann in Pacis
Evangelium peccare: horrendum est majorem Discordiæ tubam sine
causa inflare: nec poterit ullus qui hæc fecerit, Dei judicis
vindic-tam evadere. Nam rixosis erit excandescentia & ira, inquit
Apostolus, ad Rom. 2. 8.
Ideo decet nos misericordiæ viscera induere erga nos mutuo,
decet nos saluti nostræ invicem prospicere; decet etiam præcidere
hosti generis humani occasionem prævalendi, quam in odio &
dis-sidij affectibus quærere & invenire solet adversus animas nostras.
Hæc eo libentius & liberius jam profero, quoniam intelligo me
lo-qui de Fratre apud Fratrem, quem fraterno præditum affectu, ac
proinde sollicitudinem pro fraterna salute habiturum judico. Non
enim oportet nos aut homines Christianos, aut Evangelium Christi
profitentes Theologos Caini animum gerere, ut putemus cum illo
Reproborum primogenito, nos minime Fratrum nostrorum custodes
esse debere. Hæc enim cura nobis expresso Domini mandato
in-juncta est; quando jubemur nos invicem "/axavoäiv, id est mente
complecti, attente considerare, & prospicere nequis å Gratia Dei
deficiat, & nequa radix amara suppullulet quæ perturbet & polluat
multos. Hanc curam ego mihi in causa mea cominendatissimam
esse profiteor, ideoque cum mihi nec ullam aut coram aut per
Lit-teras secum agendi libertatem concedere amplius velie videatur Fräter
2 Cor. cap.
12. 15.
Gen. 4. 9.
Heb. 10. 24
et 12. 15.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>