Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - II. Meddelanden och aktstycken - Henrik Sandblad, Petrus Jonæ Helsingus’ teologiska föreläsningar i Uppsala 1574
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
222
henrik sandblad
Actorum 15 Petrus refert ad concilium et quid factu opus admonet,
alios audit, et decernendi libertatem concedit, imo decreta sequitur et
obtemperat, 1 Pet: 51 hortatur alios pastores et alios in epistolis non
ut inperium habens, sed comitur, ut æqualis et illis par sit Petrus iussus
à collegis ire Samariam cum Iohanne non detrectat Acto: 8 Petrus
igitur mit[ti]tur, non habetur alijs superior, quod vero obsequitur et
legationem sibi demandatam obit, declarat sibi cum Apostolis societatem
esse non ad versus eos inperium.
III
Argumentum in Epistola concilij Ierusolymi tam nusquam fit mentio
solius Petri seorsim ut principis apostolorum et Ecclesiæ sed sic habet
titulus, Apostoli et presbiteri et fratres, his qui sunt Antiochiæ et in
Syria et in Sijkilia fratribus qui sunt ex gentibus salutem etc: hinc igitur
sequitur ne[c] Petrum fuisse Dominum Ecclesiæ, nec modernos
ponti-fices Petrum imitari, qui suis diplomatibus2 prefingunt sua nomina et
amplos titulos Nos Dei gratia N: pontifex maximus
[föl. 47""] IIII
In Epistola ad Galatas 1 et 2 fere capitibus nihil aliud contendit Paulus
quam se in honore apostolatus Petro esse parem, vnde capite 2
com-memorat, Petrum, Iacobum, et Iohannem dextera sibi dedisse societatis
ut communiter laborarent in vinea Domini et sibi non minorem gratiam
datam esse in ter gentes quam Petro inter Iudæos. Denique fatetur se
venisse ad Petrum non vt subiectionem sed ut doctrinæ concensum
omnibus testatum faceret, quemadmodum inquit Chrisostomus de Paulo
non ut disceret aliquid à Petro neque ut ab eo comprobaretur sed ideo
solum ut frueretur ejus conspectum.
V
Cum Petrus in usu libertatis non præstaret constantiam personæ
Apostoli dignam, Sed metuens ab alienatione ludæorum offenderet conversos
ex gentibus graviter a Paulo repræhensus est et repræhensioni paruit
Gala: 2 De qua repræhensione accerrimum3 certamen fuit inter
Augusti-num et Ambrosium, vide Epistolam Augusti[ni] octavam
VI
Argumentum sumptum ab absurdo, Tu es Petrus et super hane petram
ædificabo Ecclesiam meam ergo Ecclesia totius orbis terrarum :/ [-in-qui[u]nt-] {+in-
qui[u]nt+} papistæ4 /: fundata est super Petrum. Quasi vero Christus hoc
loco aliud de Petro prædicaret, quam quod et Petrus ipse aut Paulus
de omnibus fidelibus seu Christianis prædicarit. x enim Petri 2 inquit
apostolus oportet nos esse lapides vivos qui præcioso et electo lapide
[fol. 47v] fundati hac inunctura et compagine, i cum Deo nostro cohereamus
1 cod i Pet: 6 2 cod diplomatis 3 seil acerrimum 4 cod bapistae
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>