Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - II. Meddelanden och aktstycken - Henrik Sandblad, Petrus Jonæ Helsingus’ teologiska föreläsningar i Uppsala 1574
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
petrus jonæ helsingus’ teologiska föreläsningar i574 223
Ephe: 2 Paulus facit Christum lapidem summum et angularem in quo
superstrua[n]tur qui crescunt in templum Sanctum [in] Domino.
VII
Argumentum hisce sex argumentis ex scriptura ipsa deductis quæ mani-
festè conveniunt Divo Petro non attribuendum esse primatum in Eccle-
sia addantur et priorum patrum sententiæ et explicationes1 dicti Christi.
Tu es Petrus et super hane petram etc: quæ itidem demonstrabunt ponti-
ficios pessima consequentia, ex hoc memorato dicto colligere primatum
Petri et successorum ejus, prodeat igitur primum Augustinus qui trac-
tatu vltimo in Iohannem inquit. non enim à Petro petra, sed Petrus à
petra, sicut non Christus à Christiano, sed Christianus à Christo vocatur.
Ideo quippe ait Dominus: super hane petram ædificabo ecclesiam meam,
quia dixerat Petrus Tu es Christus Filius Dei vivi Super hane ergo
petram :/inquit/: quam confessus es ædificabo Ecclesiam meam: petra
erat Christus super quod fundamentum etiam ipse ædificatus est Petrus.
Chrisostomus. Super hane petram non super Petrum non enim super
hominem: sed super fidem Petri ædificavit Ecclesiam suam, quæ autem
erat fides? Tu es Christus Filius Dei vivi. Hilarius lib: 6 De Trinitate
Petro revelavit pater ut diceret Tu es Filius Dei vivi super hane igitur
confessionem2 11 petram Ecclesiæ ædificatio est, hæc igitur fides Ecclesiæ [fol. 481]
fundamentum est. In eundem autem modum et origines interprætatur
sententiam Christi Matth: 16 vbi quoque convincit hane sententiam.
Tu es Petrus et super hane petram etc: sicut reliqua dicta Christi in
eodem textu ad omnes apostolos et totam Ecclesiam pertinere.
lam porro etiam atque etiam considerandum quo modo pontificij
et reliqua dicta in eodem Christi et Petri colloquio et Petri instar regulæ
Lesbiæ ad astruendum S: Petri primatum accommodent vt ad Romanæ
Sedis Monarchiam autoritate Christi suffulsiendam male detorqueant.
disputant enim Petrum principem Ecclesiæ constitutum esse, cum
Christus ei promitteret, se ei daturum claves non enim dicit :/inquiunt/:
vobis sed tibi dabo claves regni cælorum. Respondemus clare pronomen,
Tibi, hoc loco non intelligendum de privata persona Petri piscatoris ex
Bethzaida, qui statim post in eodem capite à Christo Sathan nominatur.
Cujus successor etiam papa sine dubio haberi recusat Sed de publica
confessione qua hic Petrus nomine omnium edidit, hoc est de ministerio
verbi ad finem mundi in Ecclesia duraturi contra quam portæ inferorum
non prævalebunt.3 Hane autem interprætationem de ministerio et tota4
Ecclesia retinente Petri confessionem non esse coactam aut retortam,
Sed germanam et obviam non modo contextus arguit. Sed Christus
ipse alias manifeste convincit nam quod hic uni promisisse5 videtur || [fol. 48^
Alibi reliquis simul omnibus confert, et quasi in manum tradit missurus
enim discipulos ad prædicandum Ioh: 20 flavit in eos accipite6 :/inquit/:
1 cod explicationis 2 Hilarii De trinitate VI, 36 confessionis
3 cod pervalebunt 4 cod toto 5 cod promicisse 6 cod accipete
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>