Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Amicissimo DD. ELECKIO
S. pl. d.
Car. Linnseus.
Accepi Tuas sigillo munitas Tabellarii publici, nescio qui
factum hoc fuit; annon tabellarius aperiat et legat sacra inclusa?
annon literas apertas tradas tabellario? ipse ex inclusis judices.
Debui abire Ulrikdalis non salutata D:na Spets, quod
vestibus induto peregrinationi propriis non licuit adire Dominam; non
tamen discessi omnibus salutatis; cum dimissione plena regia abivi
et plus per octidum laboravi quam ex moro aulico per dimidium
annum fuissem obstrictus. Quantum potero me eripio, cum optime
perspiciam futura.
Scribam Lagerströmio, utinam possem quidquam efficere pro
D:no Osbeck, ejus status mihi maxime e corde est.
Vellem lubenter videre D. Wahlbom, antequam a vobis
discederet in provinciam remotissimam.
Quando comparabitis in pharmacopseas Radicem Senegse,1
tanti aestimatam, totque observationibus confirmatam in morbis
febrilibus inflamatoriis, Pleuritide, Peripneumonia &c.
Saluta Dmam Spets et me excuses, quod abiveram ipsa non
salutata, vale.
Dabam Upsalise 1754 d. 15 Novemb.
Utanskrift och sigill som pä bref. 865.
1 Se bref. 216 not. 4.
883.
Viro Amicissimo DD. ABR. B^RCK
S. pl. d.
Gar. Linnseus.
Accepi literas Tuas, semper mihi gratissimas, et in iis
epistolam Rolandri, qui scribit se accepisse 600 illos thaleros, quos
dedit D. De Geer.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>