Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Hospes in tua domo aperui, continentem innumeros et quidem
circiter mille distinctos plantarum pugillos exsiccatos absque
floribus et fructu.
Hae plantae omnes sumtae fuere a Pharmacopoliis Chinensibus,
distinatae usui medico, non vero, ut tum suspicabar, Botanico.1
Chinenses enim in suis pharmacopoliis nullis utuntur
compositis, sed sic exsiccatis simplicibus plantis, quas norunt in suis
morbis sibimet ipsis praescribere, tamquam medicamenta specifica,
et si haec nil efficiant, fato funguntur suo.
Sic ditiores sunt Chinenses specificis, quam omnes Europaei,
quae longa experientia ipsis reddit notissima.
Perpendas quaeso, quam male actum foret de nostra Medicina,
si destitueremur Medicamentis sic dictis specificis, nobis hodie notis:
Opio, Camphora, Moscho, China similibusque.
Perpendas itidem, quam felices evaderemus, si duplo plura
ejusmodi medicamenta nobis innotescerent.
In tanta copia Medicamentorum specificorum chinensium,
quorum pleraque nobis hodie ignota, si modo tertia pars nomen
specificorum mererentur, et haec nobis innotesceret, longe majus
augmentum obtineret Medicina, quam quae obtinuit per plura secula.
Annon itaque Medici, qui non crumenae et pecuniis corradendis
unice solliciti, sed magis de promovenda arte intenti, debeant
omnibus viribus incumbere, ut haec chinensia iis innotescant; quo
infiniti homines fatis eripiantur praecocibus.
videtur mihi haec res maximi momenti et quae a Praeside Regii
Collegii Medici ejusque honoratissimis collegis non seponatur, sed
qua fieri queat judicio et cura pensitetur; cum Ille fasces et
sceptra artis gubernet.
Apud nos grassatur horrenda febris quaedam singularis et e
Petechiarum genere,2 quae incipit cum gravedine et Cephalalgia,
continuat febre vix manifesta, quae tamen vires omnes prosternit
et humidum omne corporis quasi in viscidum vertit; plurimi
demum diarrhaea corripiuntur; nonnullis exanthemata efflorescunt
petechialia. varii moriuntur; optimus D’. Holm Danus hoc morbo
periclitatur et laboravit ultra 12 dies exhaustis omnibus viribus,
caeterum sporadice grassatur, saepe unus in eadem domo, rarius 4
s. 5; ultra 50 hodie in urbe laborant eodem morbo, nonnulli
decessere; qui evadunt, lente recuperant vires.
Quid optimus D. Wahlbom? annon me adibit et quando?
Vale amicorum dulcissime.
Dabam Upsaliae 1754 d. 25 Novembr.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>