Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Amicissimo Viro
DD. ABR. BjECK
S. pl. d.
C. Linnaeus.
praeterita die veneris binas Tuas habui, sed distractus
hospitibus peregrinis, nulla ratione licuit ad eas gratum testari animum.
Flores carpsisti dulcissimi conjugii; venerisque blanditiis
immersus, dies procul dubio egisti vitae suavissimos, mox ad seria
reversurus.
Quod mihi offeras hospitium grates ago, sed non tam cito
exopto accedere; interim scias Te antea solum potuisse domum
et hospitium dare, nunc vero nuta Tua pendent ab alia; dicas
mihi primum velim, num et illa me invitat, alias procul esse cupio,
nam si Tu herus et illa hera erit.
Hic solvitur nix, aqua tranat, Hellebori florere incipiunt et
diutina hyems demum fatis cedat.
Litteras habui a D. Browallio Episcopo, qui edat
Mineralo-giam et Systema suum contra aquae marinae diminuationem.1 Si
non esset theologus, multos adversarios haberet, nunc nullus audet
resistere fulminibus theologicis.
Rumor nuper incepit vagari per totam urbem de virginis
El-viae2 matrimonio; et fertur D:nam de Hårleman8 propediem
accessuram; quaeso dicas hoc mihi antequam fiet.
D. Rosen hodie curat Dominam Bielke a Podagra, quae eum
antea numque admisit et ex votis cedit, postquam Principes tres
sanitati restituti et D:na Ehrenpreutz.4
Cures quaeso ut obtineamus hac aestate ab Anglia Mentham
piperitam vivam pro hortis.
Quando erit iter cum dulcissima conjuge in Helsingiam
instituendum?
Quid novi in coelis inter Deos?
Urbis senator noster Collin5 petiit Astra, ultra 60 annos natus;
Celsius6 vero et Grönvall1 vivunt; et Boberg8 fere octogenarius
nuper filiam genuit.
Tu valeas cum dulcissima thori socia.
dabam Upsal. 1755
d. 1 april.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>