Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Patronus manu non minus auxiliatrice quam munifica, consiliis et
exhortationibus blandissimis quovisve favoris genere me erexisset et
ex-hilarasset. Spero tamen me, saluberrimum Tuum sequendo monitum,
Illustriss. Maecenas, mala mea qua maximam partem superaturum.
Crescat et multiplicetur tot bonorom votis expetita Thea! quam
Natura volens Tibi primum, nec alii extra Sinam, decreverit tutandam. Cur
ni adhuc per aliquot dies Upsaliae mansi advenam hanc famosissimam
admiraturus? Naufragium, quod patiebar, non nisi justa fuit poena
prae-propini mei abitus.
Quod Kuhnium dilectissimum, et doctum et Doctorem insuper,
patriae suae hac aestate reddere velis, Maecenas Optime, mihi jucundissimum
est auditu. Laetor eum recta Americam tendere, nec meteoricis Gallis,
nec nugivendulis eorum vicinis salutatis. Parum mali inde metuendum
foret, cum certus sciam, Eum ita tenere articulos fundamentales, ut longe
subtiliores rideat haereses, quam quae ab hisce excogitari queant aeolipilis1.
Ter felix! cui [contigit] naturam libere adeo sequi integrum, antequam
eutheaf?] ista deferveat phlogosis, audacia mollescat et spes pereat. Penes
eum jam esto culpa, si sua abutatur fortuna seque dignum non praestet
Tanto Praeceptore Discipulum. Sed de Optimo hoc Juvene non nisi bona
sperare, jubent ingenium, eruditio, industria, occasio.
Forsskåhlium meum Optimum in vivis esse ex toto pectore laetor,
nec credo providum Numen mortem velle praematuram tam honesti Viri.
Fausta quaevis, ut meretur, ipsi exopto, sed condonet Deus Danis istis
suam malitiam, mihi et Forsskåhlium et Opobalsamum invidentibus.
Inopinatam Archiepiscopi mortem2 doleo; sed Donati3 eheu ! periit;
quis talem in se suscipiet spartam? Memorabile est, eum inter suas
delicias Corallia, Artedium inter Pisces, Richmannum4 inter fulmina vitam
finivisse. Si hoc sibi semper constaret, Ghemicis inprimis funestissima
maneret mors, quippe qui tum in furnis inter crucibula vivi comburerentur.
Bot. Professio Petropelitana adhuc prostat. Ante aliquot menses
D:o Prof. Kalmio fuit oblata, sed Hic-otium suum fennicum splendori
Petropolitano praeferens, munus hocce et cum eo 600 Rubellos recusavit.
Cui nunc desponsabitur ignoro.
Duos hic vidi Libros, quos antea me vidisse non recordor, Floram
nempe Gallo-Provincial. et Mus. Insect. Graecence. Author hujus est
Dr Poda6 (Jesuita et Math. Prof.). Insecta sua secundum Syst. Naturae
digessit, centum circiter novas species, ut contendit, adjecit, quarum
nonnullas Garnioliae indigenas communicavit Scopoli. Si Libellum huncce
nondum haberes, Maecenas Optime! verbulo jubeas, precor, et species
istas exscriptas cum aliis adnotatiunculis illico transmittam. Ex fl. Gallo-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>