Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
amicitia utor dulcissima, semel atque iterum visitatus, comprobatus,
locupletatus Academiae novae quasi germen fuit.
Rothomagum commercio clarum, Scientiis literis et artibus clarum
etiam esse decere visum est. Institutionis non minus utilis Civitati, quam
bonorifici prospectus editur. Accepta res est magnatibus, magistratibus
omnibusque civibus cordatis. Cujuscumque disciplinae periti coeunt alacres
Protector adest vigilantissimus. Postulantur impetranturque ä rege
benignissimo litterae comprobatoriae. Hinc Academia Rothomagensis5 non
minus Scientiarum, quam litterarum et artium cupida, å duobus tantum
orta annis viget, adolescit, grandescit in dies: multa jam in lucem
prodidit utilia. Accessit maximae spei vir, doctor medicus, laboris patiens
improbissimi, nonnullisque jam clarus operibus Dominus Simon aestate
proxima plantarum futurus Demonstrator. Sexualeque tuum Systema
secuturus.
Verum hoc opus, hic labor est. Tota nostra prima plantatio
evertenda. Ruat, necesse est, Turnefortianum Systema multis abhinc annis
conamine irrito å me versatum, emendatum amplificatumque.
Valedicimus Corollistis non utique spernendis, sed locum secundiori methodo
concedentibus. Sexualistas deinceps tecum esse nos juvat. Linnseistae
ubique nomenclaturae praeluceant oportet, Genericae quidem facilius
obtinendae, non item vero specificae; fermé omnia quippe nota genera affabre
tradidisti, at Species nundum omnes, quod sciam, nominasti. Plantae
autem vel unius aptum nomen condere res non parvi momenti est
perpendenti omnes regulas, quas in fundamentis tuis acerrimo cum judicio
sanxisti.
Haec tua Fundamenta ita mihi firma, erudita grandiaque visa sunt;
Vir Doctissime, ut illa in amicorum utilitatem propriumque commodum
Gallica fecerim, additis notis ä te ipso ut plurimum mutuatis, é tuä
nempe Bibliotheca Botanica, Classibus plantarum, et Critica inprimis
Botanica, opere mihi commendatissimo depromptis.6
Utinam talibus csetera omnia Fundamentorum tuorum capita ä te
ipso pro tuo in Botanicos amore Commentariis illustrarentur. Quod ut
perficias, Eruditissime vir, te vehementer etiam atque etiam rogo
obtes-torque; hoc enim praestito, quid erit in philosophica Botanices theoria, quod
desideretur?
Vides quam familiariter tecum agam, Doctor Suavissime, quamquam
ego natura timidus non libenter prodire consuevi; sed audaciorem
fecerunt me et sciendi desiderium quo teneor, et auctoritas Domini
Rin-mannii7 quem apud te patronum invenire mihi feliciter obtigit. Quse
sola me ita commendent velim; ut responsione dignum exhibeant: simul-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>