Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ANGERVILLE, LOUIS FRANgOlS AUGIER D’.
Fransk botanist, medlem af akademien i Rouen, död 1780.
40.
Naturse Observatori diligentissimo
Luculentissimo Methodico,
Archiatro felicissimo
Carolo Linnseo
L. F. Augerius Angervillseus Botanophilus
ET IIP A TTE1N.
Cum Doctorum fere omnium peculiare quiddam sit urbanitas, comitas,
benignitas, Vir Clarissime, tibique quidquid ad rem Botanicam pertinet,
cordi esse ducam; licet ego in provincia ä Suecia remotissima nullis
titulis conspicuus victitem, nec in scientia plantarum multum profecerim;
inire nihilominus tecum breviter rationem Studiorum meorum,
benevolentiam tuam captare, quo te loco habeam promere nullus dubito. Enim
vero quis mihi hoc unquam in crimen vertat, quod in re difficili et
ardua, ordinis amans, doctrinae cupidus, Docto cuique addictissimus
aequissimum Judicem, Doctorem celeberrimum, naturae scrutatorem Lynceum
litteris compulerim supplicibus, gratulatoriis mirabundis. Absit ergo
scribere paucis pudor; cum tu plurima scias: cum plurima me lateant:
cum jam tibi plurima debeam, non nullis tuis operibus maxima cum
oblectatione perlectis.
Paucis annis antequam orbi litterato Scripta tua innotescerent,
Doctissime Vir, subiit animum plantarum cognoscendarum amor ingens, nunc
usque perdurans. Rudimenta mihi prima suppeditarunt Elementa et
Institutiones Turnefortii.1 subnixus systemate facili, definitionibus reipsa
breviusculis, at iconibus ad naturam diligenter exactis plantas cognovi
non paucas. Tum juvantibus imprimis Fayo2 et Moyencurtio3 Chirurgis
plantarum amatoribus ardentissimis, primisque apud nos Botanicis
incentivis, consevi hortulum Rothomagi juxta Turnefortianam methodum
diuturno labore tractatam. Qui quidem noster qualiscumque hortulus
paucorum laboribus ac impensis excultus, multis non injucundus extitit,
et ab ipso Botanicorum Gallorum principe Bernardo de Jussieu1 cujus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>