Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
id in praesentia facio; dumque meam lucubratiunculam, qualiscumque ea
sit, tibi mitto, hanc velim accipias, tanquam mei erga te obsequii et
reverentiae testimonium. Piget me solummodo, in edendo hoc opere non
potuisse id facere quod de Cornelia humaniter indicaueras; verum dum
tuae litterae Patavii ad me pervenerunt, totum opus jam erat impressum,
quod ut omnino perficeretur solum deerant imprimendi perpauci Icones.
Oro te tamen atque obsecro, ut, si mihi pergratum facere cupis, idem
genus tu quoque serues.
Ex tua Epistola ad me data die 20 Aprilis magna cum laetitia
intellexi, te quoque agnouisse meas plantas eas esse, quas ego indicaveram
et nomen, quod tribueram, ex tua quoque sententia iis esse optime
impositum. Quum hoc anno mihi tempus desit impendendum in examine
aliarum -stirpium, poteris, si tibi placuerit, ex mea Melissa maxima1
constituere nouum genus, et ex gramine, cui nomen an Cornucopia? noua
species?i nouam speciem efficere. Brasilianas insuper plantas, quas anno
praeterito ad te misi, meo nomine in aliquo tuorum operum poteris
evulgare. exceptis Melica, Anemone, et Cacalia, quas, ut videbis, in altero
hoc meo specimine publici juris feci. Rogo te iterum, ut ad trutinam
accuratius revoces 2-dam meam Saluiam 3 in primo meo specimine
editam, quam certe cum tua Saluia urticcefolia nullo modo convenire
deprehendas.
De Malua Sherardiana ex meis obseruationibus id compertum habeo,
scilicet esse plantam perennem, praeditam calyce exteriore composito ex
tribus exiguis foliolis. Hanc ut commodius possis inspicere, exemplar
siccum, et semina ejusdem ad te iterum mitto. Proximo Autumno
habebis semina Phalaridis Oryzoidis.
Pergratum faceres, si ad me mitteres exemplar aliquod aut pauca
semina tam noui generis Capensis, quod scribis te nunc examinare,
quam speciei illius Geranii quinque distinctis pistillis praediti.
Praeterea, si liceret, optarem scire, cur tuis speciebus Plantarum
nuperrime editis non adjunxeris neque meas binas Sinapium species, nec
prius Teucrium, nec Buphthalmum,4 nec Alyssum.5
Alteri huic meo Specimini juncta invenies exemplaria nonnulla
plantarum aliquot, de quibus quid sentias, rogo ut me quantocyus per
litteras certiorem facias. Exemplaria numeris notavi, ut tu quoque tuam
sententiam scribens ea iisdem numeris indices. Praeter exemplaria quae
ad te in praesentia mitto, complura adhuc seruo in tuis speciebus non
indicata; haec si videre volueris, fac ut me per litteras moneas. Tunc
enim quod nunc prae inopia temporis non licet facere, ea seligam, et ad
te mittam.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>