Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Septem novorum generum characteres habeo, sed cum jn horto
regio parisiensi eos construxerim, B. jussieu eos habere verisimile est;
ergo eos publicos reddere me non deceret, habeo et quoque quosdam
characteres quos e plantis herbarii mei sumpsi, sed sicca et mutila sunt
specimina, mutili sunt quoque characteres. Ergo non communicandi.
observationem a Sauvagesio communicatam jn flora suecica refers;
jn qua vir illustris salicorniae flores, sex staminibus munitos vidisse dixit,
idem ac ille vidi, oculis nudis. Sed ope microscopii clare detexi sex
illa stamina ad tres flores, minimos, sed distincto foliolo separatos,
pertinere. Ergo quilibet flos duobus tantum staminibus donatur.
Scabiosce species omnes tuas, vir doctissime, ad unicum genus reduci
debere non puto. Maxima enim est differentia, tam jn fructu quam in
calice et corollula. Ex me et plurimis aliis, asterocephalus vaill., et
ptero-cephalus vail. distincta sunt genera.
idem et ultra de Lonicera cogito, certe jmposibile est, triosteospermum
Dill. et symphoricarpos Dill. Lonicerce adjungi, illud vetat omnium
partium examen, puto et quoque chamcecerasum tourn. et xylosteum riv.
genus separatum constituere. Sola Caprifolium et periclymenum
Loni-ceram formant.
hac in provincia duo vel tres (jnter plures) tournefortii sunt asseclae
doctissimi, sed ipsius doctrinae nimium pertinaciter defensores, pro viribus
meis, quotidie eos milito, sed veritatis lucem recusant.
Regiae academiae’ scientiarum Burdigalensis, te socium esse maxime
peroptarem. si illud tibi sit gratum, scribas vellim1.
Suecicarum regiarum societatum socius elegi ardentissime expeterem,
si tali honore Dignus tibi videar, societatibus vestris, proponas me, quaeso,
et copiose observationes, tam anatomicas quam Botanicas &c. praestabo.
An noscis libellum, hilis Essays on Natural histori, London 175 ...
ignoro8, author jlle, te et B. Jussieu rustice, sed indocte, et levi calamo
arguit, tuam cryptogamiam, et jussieu corallia, quasi nugas, sub
ignoranti* vello propalatas, Decantat, sed quid tentare non audet Hili, qui
tam audacter stilo mimico, totam societatem Londinensem, ridiculam et
jndoctam facere conatus est, qui non pro fama, sed pro lucro semper
scripsit.
finito opere, quod a multis annis laboro, floram Burdigalensem dare
-conabor, et totum huic opere me accingam3.
Vale, vir doctissime, et me tui cultorum astrictissimum credas.
jn tua prima epistola secalis phalenam mittas, quaeso.
Dabam Gastillione, ad Dordoniam 24 jun. 1753.
Linués brefväxling. Afd. II: 1.
8
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>