Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
2. Calculus tuus vix erit verus, aut data falsa.
Hordeum
Maj. 31. serebatur, maturum. Jun. 28
Ergo maturum per nycthemeras 58
(sunt tantum 29)
3. Annon licet p. australiori Europa ponere magis australi.
4. § 30. vbi dicis quibusuis plantis suos fixos esse limites,
recenses n. £. Leontis, qui Cardiaca Tournef. Quaer. Annon Leonurus?
Doleo praeterea acerbissime, me vix tempus impendere posse legendo
Swammerdammio, absolui tamen iucundissimam pediculi historiam. De
Araneis quod mouisti dubium, suam forte reperiet responsionem in ipso
Swammerdammio. Dno van Royen nebulo quidam auditorum abstulit
Radicem Ginseng, nos apud Osterdyckium longe fuimus honestiores.
Respondeas, si placet, cito. Vale, die <f 737. 5. Febr.
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linnceus
Docteur en Medicine
å
by myn Hr Cliffort. Hartekamp
Linn. Soc., Vol. I: 381.
117.
Fautori suo Optimo
S. P.
Ioannes Bartsch.
Ne aegre feras taediosas numero litteras meas. Quaesiui certe cum
molestiis summis et non inueni. Superos Acherontaque moui nec tamen
inueni quaesitum, an forte in tuis litteris paruulus libellus ab errore loci
continetur, vtor eo maxime, et nescio, vbinam reposuerim illum. Si
placet eum transmittas ocissime, rogo. Vale, die d*.
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
å
by myn Hr Cliffort Hartekamp
Linn. Soc., Vol. I: 412. Skrifvet Tisdagen den 5 Febr. 1737.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>