Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ioannes Bartsch.
Vix labitur hora, qua Tibi non molestiam creare audeam maximam
taediosis meis litteris. En iam tertiam, quam ad Te do epistolam. Credidi
Te die O elapso rediisse Hartekampum, hinc eo misi praecedentes litteras,
iam vero post meridiem audiui Te adhuc Amstelaedami commorari, vtinam
ocissime transmitteres paruulum illum libellum, quem ex nimia festinatione
inclusi in Tua epistola, sane multum interest. Iam transmitto et
Catalogum auctorum, in quo in genere habebis, ad quae respondeas,
1. An illud lmo possit mutari sic: ch. max.
— — 2<io — — —. f0i’ simp]iciter nempe.
2. Quibusnam litteris debent imprimi, quae sunt in margine
signa. Nom. propria Auctorum, dein eorum praenomina
e- g.
Bauh. hist. (in marg.) Bauhini. Iohannis.
Quaer. ergo, an Bplex diuersus caracter requiratur. Interim et
aulaea Florae Tuae perfecta vides, cum Flora ipsa iam absoluta sit,
imprimunt praefationem; cures itaque vt cito habeam prolegomena, prae
primis vero illum libellum, quem non dubito me erranti et festinanti manu
in Tuis litteris dedisse. Retineas me fere exsilientem prae gaudio, dum
lego vitam Swammerdammii, ingratissimi Belgae, qui non maiorem
impenderunt curam conseruandis eius praeparatis. Vale, iterumque Vale.
Die cf.
Ne obliuiscaris ad omnia, quae ex Te et praecedentes desiderabunt
litterae, vt respondeas accuratissime, posthaec enim occasio calua. Vale.
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linneeus
Docteur en Medicine
å
by myn Hr Cliffort. Amsterdam
Linn. Soc., Vol. I: 421. Skrifvet den 5 Febr. 1737.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>