- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
194

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ad vltimam iam peruentum est plagulam dimidiam, quam cras vice
corrigam vltima. Tibi igitur, vt spero, primus de absoluto hoc opere
gratulor ex animo. Verum si forte iam poenituisset, Te mihi curam
Florae Tuae commisisse, culpa in Te deuoluetur, vtpote bene gnarum,
quantum valeant humeri mei, quantum ferre recusent. Ego contentus
me, quae potui, praestitisse et quidem fidelissime. Impressionem
absolutam vero an laeter an doleam? Eripuitne illa mihi occasionem
impos-terum tam frequenter, aperteve Tecum colloquendi? An obtulit eadem
mihi ansam, vt proposito Tuo fiat satis eo citius? Utinam quae desidero,
exopto, essent Tua iussa. Verum quidnam est, quod petam, scisne?
vt me liberes, vt me eripias certe ex venenatissimo aequilibrio; tuli, quae
mutare nequeo, vt puto, satis diu. Sin adhuc placet, vt per me Floram
Tuam Boerhaavio offerendam velis, me iubeas ast quantocyus. Vale,
die 9, ]j[, qua © obscuratus mihi abstulit lucem, an spem?

Rogauit me quidam Heluetus, annon per semi ^ aliquando qua
Tibi foret maxime commodum posset videre hortum Cliffortii.

Utanskrift:

A Monsieur
Monsieur Linntzus
Docteur en Medicine

å

by myn Hr Cliffort Rartekamp

Linn. Soc., Vol. I: 398. Möjligen skrifvet Tisdagen den 26 Mars 1737.

122.

Fautori suo Optimo
. S.

Iohannes Bartsch.

Tibi, et vnico Tibi debeo, eas, quas a Boerhavio accepi litteras,
eas-que acceptissimas. Is callidus digito mihi indicauit ex collegio publico,
quod debeam ad eum accedere. Quod plus, exspectauit Boerhavius me

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0206.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free