Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
in platea, et tum mecum locutus est, simulque mihi domum dedit
epistolam quam ad ipsum miserunt Societatis Surinamensis possessores.
Possem ego iam abire, quandocunque velis, vel possem exspectare
responsionem ex Surinamia. Verum si placet respondeas vel verbulo, quid
Tibi videatur, idque vero adhuc hodie, notabis apud Wishof. Ego enim
cras adire Boerhavium debeo, Ipsique epistolam suam reddere. Expetam
ego a Boerhavio, vt possim circa finem sequentis mensis abire; ratio,
nolo vt tamdiu me exponam variis ratiociniis in Belgio: non vero citius,
vt sequente Septimana examine absoluto interea temporis materiae
cuidam elaborandae, quae tamen erit non magni momenti, quia non
multum temporis impendere volo, sed reliquum temporis utinam Tuae
instructioni dicatum esse posset. Quidnam videtur? Vale. Ego describam
epistolam Boerh. quam quocunque placuerit tempore, videre poteris. Vale,
die cf 2-12.
Utanskrift:
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Doeteur en Medicine
d
by myn Heer Gliffort. Hartekamp.
Linn. Soc., Vol. I: 394. Troligen skrifvet Tisdagen den 2 April 1737.
123.
Fautori suo Optimo
S. P.
Ioannes Bartsch.
An Dnus Boerhaave iam vidit hortum Cliffortianum? sic forte recte
suspicor, oportet enim vt Tibi’ agam grates et maximas nomine
Boer-haavii pro munere, quod in Te suscepisti desiderio Dni Cliffortii. Fuit
et est semper admodum gratiosus Boerhaave erga me, verum scisne,
quid me interrogaverit, quandonam Tecum mihi de Systemate Botanico
conferre licebit, et an Tu id susceperis in Te. Ad prius respondi, me
nescire tempus; ad posterius respondi adfirmando. Ille rursus ergo dixit,
poteris ad D. Linnaeum scribere omni bihorio per scapham, ne vero
obliuiscaris, vt eum salutes meo nomine. En quanto fauore Te
complectatur et hinc quoque me Venerandus Boerhaave. Simulque pro Flora
Lapp. Tibi plurimas debeo eius nomine reddere grates1. Sic feci, quae
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>