- Project Runeberg -  Bref och Skrifvelser af och till Carl von Linné / Andra afdelningen. Del I. Utländska Brefväxlingen. Adanson-Brünnich /
274

(1907-1943) [MARC] Author: Carl von Linné, Teodor Magnus Fries
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

multa ibi legi curiosa, quae edam suetice, uti antehac iter
Got-landicum & suecicum [l]1.

Flora Zeylanica propediem praelum subibit2, quae continet
plantas omnes a Beato Paulo Hermanno in Zeylona lectas, redactas ad
certa genera cum varietatibus et veris synonymis, videbis quod
non vidisti in Asiaticis plantis, plantas ipsas ab Hermanno lectas
ad manus habeo.

Gratissima sunt quae de Rhinocerote mones, ego animal
num-quam vidi; si vidissem non ita errassem; qui ante me viderunt non
oculatiores in eo fuere; Duglassi descriptionem novam non vidi, raro
enim ad nos libri anglici advehuntur.

fac ut per tuos oculos videam hoc genus, des quaeso mihi
characterem pro nova systematis editione, describas mihi praesertim
dentes, mammas &c: tua fide et tuo nomine genus constituam; si
Tu non velis, nec miraberis me prae stanti orem dare non potuisse.

misi hodie cum nave Holmiam dissertationes de Horto
acade-mico, Museo principis, Plantis Burseri, Acrostico, Anandria, Musam
cliff. quas cito conedere licuit. Tu aequi bonique consulas; et
quae sunt levidensia amicis oculis intueare, nec succenseas viro ad
remotissimas regiones delato, ad quas vix fama eruditorum pervenit,
multo minus docta et limata opera, nisi casu et fortuito, deinde
scias nimis multa esse quae me quotidie distrahunt, ut nequeam
meas cogitationes limare et polire quemadmodum deceat;
dissertationes enim apud nos conscribimus uno die, altero imprimimus,
quod et facile videbis me tacente.

Quaeso ad D™ Gleditschium mittas Dissertationes in quibus
ejus nomen adposui; cum mihi vix alia occasio mittendi succurrat.

Valeas et floreas. Dabam Upsaliae 1746 d. 29 septembris.

Utanskrift:

Viro Experientissimo &

Celeberrimo

Dn- D: Carolo Aug: a Bergen
Professori Medico

Francfurt

frijbr. ad Wiadrum.

Sigill bortklippt.

Originalet tillhör Kungliga Biblioteket i Berlin, hvarest utg. afskref det
1906. För kollationeringen har Biblioteket benäget öfversändt en fotografisk
kopia af brefvet.

1 suecicum måste vara felskrifning för oelandieum.

a Flora Zeylanica utkom 1747.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 15:27:08 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/linnebref/2-1/0286.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free