Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
ingenuum videbis, saltem in Epistola Belgica contra Mulierum, non est
Danus ille uti putasti, sed Haganum nunc professor Historiae Naturalis
in Academia Erlangensi. videbis me a te Vir celeb. dissentire in eo quod
Calx sit productum animale et quod de tua sententia erga celleporam,
corallinam androsacen, et omnes corallinas, aberrem, et quae de ea dixi
ne in malam excipias partem rogo. Epistola mea obiter scripta est; nec
ob sanitatem tum maxime vacillantem eam uti decet corrigere potui;
quanti tamen te facio ex ea ipsa, ex omnibus, quae huc usque edidi quaeque
praelo parata servo scripta videbis, sed de ea re veniam a te Vir celeb.
me impetraturum tanto certius confido, cum meam opinionem haud
temere et quasi ex tripodio dictam, deposuerim, et tu ipse non velles quod
juram in verba magistri, rogas me Vir celeb. meas emendationes, atque
augmenta in tuum Systema, sed eae sunt modo compilationes ex Buffonio,
Pallas, Schaeffer, Drury; ubi modo characteres genericos addidi ex iis
auctoribus ampliores, solum modo genus Antilopum ex Pallantis
miscellanea addidi, camelopardalin, a cervis seposui utens sui generis ob cornua
longe a cervorum cornibus distantia, dentes spathulatos, et habitum
corporis; quoad Aves Sagittarium Vosmari, genus novum addidi, quamvis
ex unica constet specie, quem cum nescio an vidisti, hic ruditer depictum
adjeci, prout infarctus exstat in Cimelio Principis, ad Falcones vere dictos
proxime accedit. Ad genera avium, prorsus id. cum gallis Buffonio
Bris-sonioque sentio, quod Aquilae separandi sunt a Falconibus ob rostrum
initio rectum, nec statim a basi incurvum.
Serpentia tua mihi quoad divisiones primarias maxime placent, sed
quis est Crotalus tuus mutus, certe ad Grotalos referri debere credo, cum
tu Vir. celeb. eum ibi collocare voluisti; sed Crotalophorus absque
crotalo tuus et Gxjmnotus Notopterus D. Pallas mira videntur, Inter meas
quas edo Epistolas, De piscibus et amphibiis Schlosseri comparebit.
Chaetodon Glypeatus specimen intermedium inter Labros, Percas, et
Sparos atque Sciaenas, quae quatuor genera lubenter in unum coegerem ego.
quoad insecta, Characteres Schaefferi, tuis adjuncti definitionem generis
dant optimam, cui ob antennarum rostrique figuram Volucellas,
Stomo-xides, Nimotelos, in propria genera reducerem, quoad species, Simias
multas addidit Buffonius atque operi Buffonii celeberrimus proff. Allamand
in editione Amstelodamensi. Bradypum digitis quinque pulcerrimum
Ben-galensem edidit Vosmarius in Systemate tuo nominandus Bengalensis
Bradypus digitis quinque pollice remoto, corpore pilis brevibus Vosm. mus.
princip, quadr. tab. VI. ad aves Piscesque, praeter ea quae Pallas Vosmaar
et d’aubenton dederunt, mihi litteris mandavit Gronovius se 400 novas
nosse species, ego addidi in epistola ad Gronov. Echeneidem Palinurum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>