Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
striis capitis decem corpore striis duabus albis longitudinalibus cauda
bifurca. Echeneis longissimus striis capitis 16. corpore cinereo maculato,
Echeneis crassus, corpore griseo fusco marmorato, cauda integra,
Chae-todon diacanthus in Epistola ad cl, Gaubium, proximus hic ad Ciliarem
tuum accedit, sed fasciatus fasciis quinque nigris, coeruleisque, nondum
editus; Chaetodon clypeatus cauda bifurca, capite pectoreque clypeatis,
corpore rufo fusco, Maculis albidis (20) hinc inde sparsis, quoad insecta
cum mihi nondum satis temporis fuit, opus Drurii atque Schaefferi etc.
cum tuo Systemate, atque collectionibus, comparandi, nihil possum
affirmare certi, quam, Mantem alis pallide flavis falcatis, macula ferruginea,
quem in tuo Systemate non inveni; Inter Amphibia, mihi est Draco
volans singularis, quem Draconem vaginatum insignio atque definio: Draco
alis junctis sub pedibus anterioribus liberis, transeuntibus, abdomen
vaginae instar includentibus; habitat in Molluccis; alae subtus concavae, sine
radiis, expansae, separantur quasi in membrana, laxa diaphana, maculis
nigris tincta, qua abdomen includitur ad collum sub pedibus anterioribus
transit, qui Liberi ea sustinentur, superne alba nigro maculata, crista
gularis nulla. — Haec sunt Vir. Celeb. quse de Zoologia tibi dicenda habui,
quoad regnum vegetabile, nihil novi tibi, cui omnia accedunt dare
possum, nisi, quod de omnibus, quse mihi misisti seminibus, praeter
furnariam nobilem nullum pervenit nec ipsa nondum flores dedit fumaria.
Maximo desiderio tuam mantissam expecto alteram. Systema tuum
ultimum Vindobonae recusum accepi, nihil nisi vitiis typographicis auctum,
et ultimum modo, quod tu annotasti sphalma correctum. Sed an alia et
melior prodierit editio dubito cum in tomo secundo Encyclopedice
invenerim articulo Animaux pag. 695. coi. a. Voici celle qui se trouve dans
la 13. edition, que nous avons sous les yeux. Ia classe des oiseaux
ren-ferme 64. genres, in Systemate XII. et Vindobon. 65. — pag. 696. les
am-phibies sont divisees en quatre ordres, &c. le quatrieme renferme les
Serpens et la classe a 25. genres in Systemate XII. et Vindobon. 24.— ibid.
la classe des Poissons contient 47. genres, ergo et hic unum genus additum;
la classe des insectes etc. renferme 86. genres, ergo unum genus additum.
la derniere classe Vermes &c. forment 80 genres, dummodo sunt 78
genera, on trouve ainsi 342 genres et plus de six milies especes, dum
adsint 354. In otiis meis, tuos ordines naturales post editionem VI.
generum plantarum perquirere occupatus sum; definitiones primarias ex
tuo Systemate desumens, secundarias uti dantur ex Gouanii horto
Mons-peliensi, ubi ille mihi deficit ex Sloane, Browne, Pluknetio etc.
desumens, relicta tamen radice; sed quidem fateor me eam methodum non
intelligere, post quamque classem observationem adjungo, in qua, quae
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>