Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
potestas ab auctoritate pontificali suae sortitur dignitatis
splendorem, cujus conspectui quanto magis inhaeret, tanto
minori lumine decoratur, et quo plus ab ejus elongatur
aspectu, eo plus proficit in splendore. Utraque vero
potestas sive primatus sedem in Italia meruit obtinere, quae
dispositione divina super universas provincias obtinuit
principatum. Et ideo, licet ad universas provincias nostrae
provisionis aciem extendere debeamus, specialiter tamen
Italiae paterna nos convenit sollicitudine providere, in qua
Christianae religionis fundamentum exsistit, et per
aposto-licae sedis primatum sacerdotii simul et regni praeminet
principatus. Hujus autem provisionis officium
laudabiliter exercemus, si per nostrae sollicitudinis studium
procuramus, ne filii fiant servi, neque minores a majoribus
opprimantur; ut servata moderaminis aequitate sic isti
serviant, quod illi non saeviant; ut nec isti subesse
contemnant, nec illi contendant praeesse. Volentes ergo vos
tanquam speciales filios apostolicae protectionis brachiis
amplexari, firmum gerimus in deliberatione nostra
propositum, ad divini nominis gloriam et apostolicae sedis
honorem, quantum cum nostra possumus honestate, vobis
adversus oppressionis incursum et gravaminis insolentiam
nostrum patrocinium exhibere; quatenus per apostolicae
protectionis auxilium in debito statu perseverare
possitis, et inita jam concordia semper inter vos de bono in
melius perseveret. Sperantes et pro certo tenentes, quod
vos nobis et ecclesiae Romanae gratum semper devotionis
et fidei debeatis obsequium impertiri; ut, dum vos a
nobis protectionis patrocinium susceperitis, et nos a vobis
devotionis obsequium receperimus, utrinque grata debeat
utilitas procurari. Monemus igitur universitatem vestram
et exhortamur in Domino, per apostolica scripta
mandantes, quatenus certam et firmam de nobis fiduciam
obtinentes, qui, sicut apostolicae convenit gravitati, plus
facere pro vobis quam promittere vobis intendimus, ea
semper agere studeatis, quae ad honorem et profectum
ecclesiae Romanae proveniant, ut merito debeatis ipsius favo-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>