Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
pare. De cetero vero agendum per legatum nostrum
apud principes, ut vel conveniant in personam idoneam
vel se judicio aut arbitrio nostro committant. Quod si
neutrum elegerint, cum diu expectaverimus, cum
monuerimus eos ad concordiam, cum instruxerimus eos per
litteras et nuntium nostrum et consilium nostrum eis
duxerimus exponendum; ne videamur eorum fovere discordiam
et dicere cum Ezechia: Sit pax et veritas in diebus nostris,
ne, si secuti fuerimus a longe, ut videamus finem, cum
Petro tandem veritatem, quae Christus est, negare
cogamur ; cum negotium istud dilationem non capiat, cum Otto
et per se devotus exsistat ecclesiae et ex utraque parte
trahat originem ex genere devotorum, ex parte matris
de domo regum Angliae, ex parte patris de prosapia
ducum Saxoniae, qui omnes ecclesiae fuere devoti et
specialiter Lotharius imperator, proavus ejus, qui bis pro
apo-stolicae sedis honore Apuliam est ingressus et in obsequio
ecclesiae Romanae decessit; [statuimus] ei manifeste
favendum et ipsum recipiendum in regem et praemissis
omnibus, quae pro honorificentia ecclesiae Romanae
debent praemitti, ad coronam imperii evocandum.
IX. Innocentius iii. — Prästadömets företräde
framför konungadömet (kejsardömet). — Rom, 30 okt. 1198.
Nobilibus viris Acerbo priori et aliis rectoribus Tusciae
et Ducatus.
Sicut universitatis conditor Deus duo magna
lumi-naria in firmamento coeli constituit, luminare majus, ut
praeesset diei, et luminare minus, ut nocti praeesset, sic
ad firmamentum universalis ecclesiae, quae coeli nomine
nuncupatur, duas magnas instituit dignitates, majorem,
quae quasi diebus animabus praeesset, et minorem, quae
quasi noctibus praeesset corporibus: quae sunt pontificalis
auctoritas et regalis potestas. Porro, sicut luna lumen
suum a sole sortitur, quae re vera minor est illo
quantitate simul et qualitate, situ pariter et effectu, sic regalis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>