Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
XIV. Thomas ab Aquino. — De regimine
prin-cipum. — Omkp. 1270. — Utdrag.
I: 14. Sicut autem institutio civitatis aut regni ex
forma institutionis mundi convenienter accipitur, sic et
gubernationis ratio ex gubernatione sumenda est. Est
tamen praeconsiderandum, quod gubernare est, id quod
gubernatur convenienter ad debitum finem perducere.
Sic etiam navis gubernari dicitur, dum per nautae
industriam recto itinere ad portum illaesa perducitur. Si
igitur aliquid ad finem extra se ordinetur, ut navis ad
portum, ad gubernatoris officium pertinebit non solum, ut
rem in se conservet illaesam, sed quod ulterius ad finem
perducat. Si vero aliquid esset, cujus finis non esset
extra ipsum, ad hoc solum intenderet gubernatoris
intentio, ut rem illam sna perfectione conservaret illaesam.
Et quamvis nihil tale inveniatur in rebus post ipsum
Deum, qui est omnibus finis, erga id tamen, quod ad
ex-trinsecum ordinatur, multipliciter cura impeditur a
diversis. Nam forte alius erit qui curam gerit, ut res in
suo esse conservetur, alius autem, ut ad ulteriorem
perfectionem perveniat, ut in ipsa navi, unde gubernationis
ratio assumitur, manifeste apparet. Faber enim lignarius
curam habet restaurandi, si quid collapsum fuerit in navi,
sed nauta sollicitudinem gerit, ut navem perducat ad
portum. Sic etiam contingit in homine. Nam medicus
curam gerit, ut vita hominis conservetur in sanitate,
oeconomus, ut suppetant necessaria vitae, doctor autem
curam gerit, ut veritatem cognoscat, institutor autem
morum, ut secundum rationem vivat. Quod si homo non
ordinaretur ad aliud exterius bonum, sufficerent homini
curae praedictae. Sed est quoddam bonum extraneum
homini, quamdiu mortaliter vivit, scilicet ultima beatitudo,
quae in fruitione Dei exspectatur post mortem. Quia, ut
apostolus ait, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a
Domino. Unde homo Christianus, cui beatitudo illa est
per Christi sanguinem acquisita, et qui pro ea assequenda
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>